Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Stoici aliquanto melius sensisse creduntur, qui summum bonum uirtutem esse dixerunt. sed uirtus non potest esse summum bonum, quoniam si malorum laborumque tolerantia est, beata per se non est, sed efficere ac procreare summum bonum debet, quia perueniri ad illut sine difficultate ac labore maximo non potest.
at uero Aristoteles longe a ratone aberrauit, qui honestatem uirtuti copulauit: quasi aliquando uirtus aut ab honestate secerni aut turpitudini possit adiungi. Herillus Pyrrhonius scientiam fecit summum bonum.
haec quidem et hominis et animi solius est, sed potest sine uirtute contingere. nec enim beatus putandus est qui uel auditu aliquid didicerit uel parua lectione cognouerit, nec est summi boni definitio, quia potest esse aut rerum malarum aut certe inutilium scientia.