Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

hinc Academia postmodum nata est. nam cum uiderent eius sectae principes omnem philosophiam philosophis inuicem oppugnantibus esse subuersam, susceperunt aduersus omnes bellum, ut omnia omnium dissoluerent, nihil ipsi adserentes nisi unum, nihil sciri posse.

ita sublata scientia philosophiam ueterem subruerunt. sed ne ipsi quidem philosophorum nomen retinuerunt qui ignorantiam fatebantur, quia nescire omnia non modo philosophi, sed ne hominis quidem sit.

ita (fit ut) philosophi quia nihil munimenti habent, mutuis se uulneribus extinguant et ipsa tota philosophia suis se armis consumat ac finiat.

at enim sola physice labat. quid? illa moralis num aliqua firmitate subnixa est? uideamus an philosophi in hac saltem parte consentiant, quae ad uitae statum pertinet.

Quod sit in uita summum bonum quaeri necesse est, ut ad illut uita omnis et actiones nostrae deligantur. cum de hominis summo bono quaeritur, tale constitui debet, primum ut id ad hominem solum pertineat, deinde ut animi [*](INSTITUTIONES 5-10. 18-20] III 4, 3 s. 9 s. 10-18] III 4, 11—5, 8. 20 s. at—labat] III 6, 5 s. 21-23] III 7, 1-5. 24 s.] III 7, 6. 24-702, 1] III 9, 1. 26 s.] III 8, 3. ) [*](TJ 4 filosofia T 7 singule T 9 utiquae T 10 filosofiae T academia (c in ras. ex d) T 12 filosofiam T filosofis T (se) inuicem Da, sed cf. Inst. III 4,9 13 susceperunt Pf, subreperunt T 15 filosofiam T 16 filosoforum T 17 filosofi T, item 18 18 fit ut addidi, Buen necesse est post extinguant add. 19 extinguunt .. consumit ac finit eruditus Brit. pag. 417; cf. lnst. 111 4, 10 19 munimenti Pf, monimenti T 20 filosofia T at] ad T 21 fysice T 22 filosofi T 26 queritur T )

702
sit proprium, postremo ut uirtute quaeratur.

uideamus ergo an summum bonum quod philosophi determinant tale sit, ut nec mutum animal nec corpus attingat nec possit sine uirtute conquiri.

Aristippus Cyrenaicae sectae conditor, qui summum bonum esse censuit corporis uoluptatem, de numero philosophorum deque coetu hominum propellendus est, quia se pecudi conparauit.