Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

qui licet sint arguti ac diserti, tamen quia humana est eorum sapientia, etiam cum his congredi non uerebor, ut appareat a ueritate mendacium, a caelestibus terrena facile posse superari. quid sit philosophia hoc modo definiunt:

philosophia est amor uel studium sapientiae. (si amor est sapientiae,) non est ergo ipsa sapientia, quia necesse est aliut esse quod amat, aliud quod amatur. si studium est sapientiae, ne sic quidem philosophia sapientia est. sapientia enim res est ipsa quae quaeritur, studium uero quod quaerit.

ipsa igitur definitio uel nominis significatio declarat philosophiam non esse ipsam sapientiam. dicam ne studium quidem esse sapientiae quo sapientia non conprehenditur. quis enim studere dicatur ei rei quam nullo modo possit attingere?