Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

tuleris utrumque.\' uides ergo, id quod saepe dixi, bonum et malum ita sibi esse conexa, ut alterum sine altero constare non possit.

summa igitur prudentia deus materiam uirtutis [*](INSTITUTIONES 17-19] cf. § 4 loci post n 8, 6 additi. 19- C99, 2 (quod saepe dixi)] II 17, 1; III 29, 13-20; V 7, 3-10; 22, 11-17. VI 3. 4 passim; 5, 12; 15, 5—9; 22, 2 s.; VII 4, 12; 5, 7 ss. ) [*](AUCTORES 17] Phaed. 60 B. ) [*](77 1 ad] aduersus Gell. crisippus T 3 nihil- insulsius] nihil est prorsus istis, inquit, iusubidius Gell. 4 itidem cum Gellio Pf et erudittis Brit. pag. 416 coni. infra 15, ibidem T 5 necessum Gell. 6 esse inter sc] inter sese Gell. aduerso quaeque Gell. 11 posset Gell. adpositione T cum optimis xodd. Gellii, oppositione codd. recent., cf. 5 opposita 12 intemperantiae Gell., intemperantia T 13 foret e Gellio Do, forte T contra Gell. 15 namque Pf, namquae T 16 infortunitas Gell. dolor et uoluptas Gell. 17 sicuti Gell. 18 tuleris Lact. et Gell.; abstuleris uel sustuleris Dielsius ap. Gerckium; abstuleris a Gellio scriptum fuisse conicim conlato etiam loco de ira 13, 14 inuicem sibi alterutra (sc. bonum et malum) conesa sunt, ut sublato alterutro utrumque sit tolli necesse et uerhis § 4 loci post Inst. II 8, 6 (cf. minot. nostram s. u. EPITOME ad pag. 130, 5) in codd. RSj i additi ut alterum si tollas, utrumque sustuleris et loco pag. 6J\'7,15 )

699
in malis posuit: quae idcirco fecit, ut uobis constitueret agonem, in quo uictores inmortalitatis praemio coronaret.

Docui, ut opinor, cultus deorum non modo impios, sed etiam uanos esse, uel quod homines fuerint, quorum memoria post obitum consecrata sit, uel quod simulacra ipsa insensibilia et surda sint, quia sunt ficta de terra, nec oportere hominem, qui debeat spectare caelestia, terrenis se subiugare, uel quod spiritus qui eas religiones sibi uindicant, incesti et inpuri sint et ideo dei sententia condemnati ceciderint in terram, nec fas esse in eorum dicionem uenire quibus potior sis, si deum uerum sequi uelis.

Superest ut quoniam de falsa religione diximus, etiam de falsa sapientia disseramus, quam philosophi profitentur homines summa quidem doctrina et eloquentia praediti, sed longe a ueritate summoti, quia nec deum nec sapientiam dei cognouerunt.

qui licet sint arguti ac diserti, tamen quia humana est eorum sapientia, etiam cum his congredi non uerebor, ut appareat a ueritate mendacium, a caelestibus terrena facile posse superari. quid sit philosophia hoc modo definiunt: