Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

idem astrologiam prodiderunt et auguratum et aruspicinam: quae cum per se falsa sint, tamen ipsi auctores malorum sic ea gubernant, sic temperant, ut uera credantur.

ipsi etiam magicae artis praestigias ad circumscribendos oculos reppererunt — illorum adspiratione fit ut

quod sit, non esse et quod non sit, esse uideatur —, ipsi necyomantias, ipsi sortes et oracula, ut mentes hominum per ambiguos exitus mentita diuinatione deludant. in templis uero et sacrificiis omnibus praesentes adsunt et prodigiis quibusdam fallacibus editis ad miraculum praesentium sic homines circumueniunt, ut inesse numen simulacris et imaginibus credant.