Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nec quieuit deinceps quominus per singulas generationes pectoribus hominum malitiae uirus infunderet, corrumperet deprauaret, tantis denique sceleribus obrueret, ut iustitiae iam rarum esset exemplum, sed uiuerent homines ritu beluarum.

quod deus cum uideret, angelos suos misit, ut uitam hominum excolerent eosque ab omni malo tuerentur. his mandatum dedit ut se terrenis abstinerent, ne qua labe maculati honore angelico multarentur.

sed eos quoque idem ille subdolus criminator, dum inter homines commorantur, inlexit ad uoluptates, ut se cum mulieribus inquinarent. tum damnati sententia dei et ob peccata proiecti et nomen angelorum et substantiam perdiderunt.

ita diaboli satellites facti, ut habeant solacium perditionis suae, ad perdendos homines conuerterunt, quos ut tuerentur aduenerant.

Hi sunt daemones, de quibus poetae saepe in carminibus suis locuntur, quos custodes hominum appellat Hesiodus. ita enim persuaserunt hominibus inlecebris atque fallaciis suis, ut eosdem deos esse crederent.

denique Socrates habere se a prima pueritia custodem rectoremque uitae [*](INSTITUTIONES 2—5. 6] II 8, 6. 5 (liuorem). 5-8] haec non sunt in Instit. 8-12] cf. II 13. 12—21] II 1-i, 1—4. 8. 11 (in solacium perditionis). c. 23] II 14-16 passim. 22—24] II 14, 7. 24 s.] II 14, 8. 25-696, 2] II 14, 9. ) [*](AUCTORES 23] Op. et d. 123. ) [*](T] 1 dilluuium T brebiata T 6 liuore Pf, libere T cedem T 9 (eos) corrumperet Pf 11 rarum Pf, rerum T sed] et Pf 17 uoluptates Pf, uolumtates T 18 sententia Pf, sententiam T 19 post substantiam fort. caelestem intercidit, cf. Inst. II14, 1 20 haberent Pf 21 sP) conuerterunt Pf 22 hii T demones T sepe T 24 adque T 26 rectoremquae T )

696
suae daemonem praedicabat, sine cuius nutu et imperio nihil agere posset.

adhaerent ergo singulis et suh nomine geniorum aut penatiuin domos occupant. his sacraria constituuntur, his cottidie libatur ut laribus, his honos datur tamquam malorum depulsoribus;

hi a principio ut auerterent homines a dei ueri agnitione, nouas religiones et cultus deorum introduxerunt, hi memorias regum mortuorum consecrari, templa constitui, simulacra fieri docuerunt, non ut honorem dei minuerent aut suum augerent, quem peccando amiserant, sed ut uitam hominibus eriperent, spem uerae lucis auferrent, ne homines, unde illi exciderunt, ad immortalitatis caeleste praemium peruenirent.