Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sed eos quoque idem ille subdolus criminator, dum inter homines commorantur, inlexit ad uoluptates, ut se cum mulieribus inquinarent. tum damnati sententia dei et ob peccata proiecti et nomen angelorum et substantiam perdiderunt.
ita diaboli satellites facti, ut habeant solacium perditionis suae, ad perdendos homines conuerterunt, quos ut tuerentur aduenerant.
Hi sunt daemones, de quibus poetae saepe in carminibus suis locuntur, quos custodes hominum appellat Hesiodus. ita enim persuaserunt hominibus inlecebris atque fallaciis suis, ut eosdem deos esse crederent.