Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nam et uiolari et furto sublabi possunt, nisi illa et lex saepiat et humana custodia. num igitur mentis suae compos uideri potest qui talibus opimas uictimas caedit, dona consecrat, pretiosas uestes offert, quasi uti possint qui motu carent?

merito ergo Dionysius Siciliae tyrannus deos Graeciae, cum eam uictor occupasset, spoliauit atque derisit: et post sacrilegia quae admiserat ad Siciliam prospera nauigatione remeauit regnumque tenuit usque ad senectutem nec eum dii uiolati punire potuerunt.

quanto satius est spretis inanibus ad deum se conuertere, tueri statum quem a deo acceperis, tueri nomen: idcirco enim avOpwxo;, quia sursum spectet, nomi- -natur.

sursum autem spectat qui deum uerum et uiuum, qui est in caelo, suspicit, qui artificem, qui parentem animae suae non modo sensu ac mente, uerum etiam uultu et oculis sublimibus quaerit.

qui autem se terrenis humilibusque substernit, utique illut quod est inferius sibi praefert. nam cum ipse opus dei sit, simulacrum autem opus hominis. non potest humanum opus diuino anteponi, et sicut deus hominis parens est, ita simulacri homo. stultus igitur et amens qui adorat quod ipse fabricauit.

cuius artificii detestabilis et inepti auctor fuit Prometheus patruo louis lapeto natus. nam cum primum Iuppiter summo potitus imperio tamquam deum se constituere uellet ac templa condere et quaereret aliquem qui humanam figuram posset exprimere, tunc Prometheus extitit qui hominis effigiem de pingui luto figuraret, ita ueri similiter, ut nouitas ac suptilitas artis miraculo esset.