Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

amissa enim dei notitia et uno illo uinculo humanae societatis abrupto uastare se inuicem, praedari ac debellare coeperunt.

quodsi sursum oculos suos tollerent ac deum intuerentur, qui eos ad aspectum caeli suique excitauit, numquam se curuos et humiles facerent terrena uenerando. quorum stultitiam Lucretius grauiter incusat dicens: et faciunt animos humiles formidine diuum depressosque premunt ad terram:

qua reddunt uec intellegunt quam uanum sit ea timere quae feceris, aut ab iis aliquod sperare praesidium quae muta et insensibilia nec uident nec audiunt supplicantem.

quid ergo maiestatis aut numinis habere possunt quae et fuerunt in [*](INSTITUTIONES 6-8. 11-13] cf. V 5, 2 s. 13 s.; c. 6. 9] II 1, 4. 10 commutatio saeculi] cf. V 6, 11 s. 13-15. H)-21] II 1, 14 s. (-erexit). c. 2 s. passim. 16—18] II 3, 10. 19-21] II 3, 9; 4, 6 (quae igitur -possunt). 21—692, 3] II 4, 1 (-fierent). 5 s. ) [*](AUCTORES 17 s.] Lucr. VI 52 s. ) [*](T] 2 MCCCCLXX Pf, cf. Inst. 123, 4, MCCCC IXX. T 3 XI DCCC. T 4 nouis Pf, nobis T 11 enim (e ex o? m. 2?) T 18 praemunt T 19 quareddunt. T, quod defendunt Draegerlts, Philolog. XXVII149 qua (sc. terra) terrena (cf 15, sc. simulacra) fingunt interpretatus (idem tamen in quam redeunt coni.) et Schoellius, qui qua deos (cf. 17) fingunt explicat; quare colunt Da, in qua repunt ttir doctm ap. Cleric. XI196, quare Heum, quare credunt uel qua re produnt Buen, in quam recidunt Thilo; ego uerba nonnulla omissa esse cum Fritzschio existimatterim, ita tamen, ut reddunt corruptum esse putem; coniectabam hoc quare (simulacris se de)dunt, cf. Inst. II3,9 colunt simulacra... se corporalibus dediderunt nec uident (cf. supra nec intellegunt) eqs. 20 iis ser., his T aliquot T 21 suplicantem T. ) [*]( 44* )

692
hominis potestate ne fierent aut (ut) aliut fierent, et sunt etiamnunc?

nam et uiolari et furto sublabi possunt, nisi illa et lex saepiat et humana custodia. num igitur mentis suae compos uideri potest qui talibus opimas uictimas caedit, dona consecrat, pretiosas uestes offert, quasi uti possint qui motu carent?

merito ergo Dionysius Siciliae tyrannus deos Graeciae, cum eam uictor occupasset, spoliauit atque derisit: et post sacrilegia quae admiserat ad Siciliam prospera nauigatione remeauit regnumque tenuit usque ad senectutem nec eum dii uiolati punire potuerunt.

quanto satius est spretis inanibus ad deum se conuertere, tueri statum quem a deo acceperis, tueri nomen: idcirco enim avOpwxo;, quia sursum spectet, nomi- -natur.