Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sursum autem spectat qui deum uerum et uiuum, qui est in caelo, suspicit, qui artificem, qui parentem animae suae non modo sensu ac mente, uerum etiam uultu et oculis sublimibus quaerit.

qui autem se terrenis humilibusque substernit, utique illut quod est inferius sibi praefert. nam cum ipse opus dei sit, simulacrum autem opus hominis. non potest humanum opus diuino anteponi, et sicut deus hominis parens est, ita simulacri homo. stultus igitur et amens qui adorat quod ipse fabricauit.

cuius artificii detestabilis et inepti auctor fuit Prometheus patruo louis lapeto natus. nam cum primum Iuppiter summo potitus imperio tamquam deum se constituere uellet ac templa condere et quaereret aliquem qui humanam figuram posset exprimere, tunc Prometheus extitit qui hominis effigiem de pingui luto figuraret, ita ueri similiter, ut nouitas ac suptilitas artis miraculo esset.

denique illum [*](1NSTITUTIONES 3-6] II 4, 8 s. 15. 6 -10] II 4, 10-26. 10-21] II 1, 16-1H. II 2 passim. 13. 14] II 1, 4 (ueri parentis). 5 (uero .. deo). 17-21] cf. II 17, 6 esse auteni—inbecillius. 21-693,4] II 10, 5. 11 (ab apparet)—13. 22- 24] cf. V 6, 6. ) [*](77 1 ut add. Pf 2 subtrahi Pf 3 sepiat T 4 opimas Da. optimas T 5 praetiosas T uti (eis) Pf possint Pf, possunt T 7 adque T 11 se] te eruditus Brit. patf. 21 t uori 7\' 12 spectat Pf 13 sursum Pf, susum T, sed 12 sursum liabet 17 prefert T 19 sicut stultus] si, ut-homo, stultus eruditus Brit. pag. 414 24 quereret T )

693
et sui temporis homines et postea poetae tamquam fictorem ueri ac uiui hominis prodiderunt et nos, quotiens fabre facta signa laudamus, uiuere illa et spirare dicimus. et hic quidem auctor fuit fictilium simulacrorum.

sequentes autem posteri et de marmore sculpserunt et ex aere fuderunt, deinde processu temporum\' ex auro et ebore accessit ornatus, ut non modo similitudines oculos hominum, uerum etiam fulgor ipse praestringeret.

sic inlecti pulcritudine ac uerae maiestatis obliti insensibilia sentientes, inrationabilia rationabiles, exanima uiuentes colenda sibi ac ueneranda duxerunt.

Nunc refellamus etiam eos qui elementa mundi tamquam deos habent, id est caelum solem atque lunam, quorum artificem non cognoscentes ipsa opera mirantur et adorant.

qui error non inperitorum modo, uerum etiam philosophorum est: siquidem Stoici uniuersa caelestia in deorum numero habenda censent, quia certos et rationabiles motus habent, quibus succedentium sibi temporum uicissitudines constantissime seruant.

non est igitur in his uoluntarius motus, quia praestitutis legibus seruiunt, non proprio utique sensu, sed opificio summi conditoris, qui illa sic ordinauit, ut inerrabiles cursus et certa spatia conficerent, quibus dierum ac noctium, aestatis et hiemis alterna uariarent.

quodsi effectus eorum, si meatus, si claritatem, si constantiam, si pulcritudinem admirantur, intellegere debuerunt quanto his pulcrior et praeclarior et potentior sit ipse conditor atque artifex eorum deus.

sed illi diuinitatem humanis uisibus aestimauerunt ignorantes nec aeternum esse posse quod ueniat sub aspectum nec quod sit aeternum posse oculis mortalibus conprehendi. [*](INSTITUTIONES 4—9] II 6, 2 s. (a tlllta-fulserint). 6. 9 s.] II 2, 17. 11-14] II 5, 4-6. 14-18] II 5, 7. cf. 8 s. 18-25] II 5,10-23. 25-28] 113, 7; 4, 7. ) [*](TJ 8 prestringeret T 10 ac Pf, ad T 11 eos čtiam T 12 rdleos T adque T 15 filosoforum T celestia T 18 his Pf, hiis T uolumtarius T 19 prestitutis T 20 inerrabiles Da, inenarrabiles T 22 effectus] cf. Inst. II13, 10 24 preclarior T 25 adque T 27 eternum T )

694