Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Merito igitur poetae commutatum esse aureum saeculum memorant, quod fuerit regnante Saturno. nulli enim tunc dii colebantur, sed unum et solum deum nouerant.

postquam se terrenis ac fragilibus subiugauerunt colentes ligna et aera et lapides, commutatio saeculi facta est usque ad ferrum.

amissa enim dei notitia et uno illo uinculo humanae societatis abrupto uastare se inuicem, praedari ac debellare coeperunt.

quodsi sursum oculos suos tollerent ac deum intuerentur, qui eos ad aspectum caeli suique excitauit, numquam se curuos et humiles facerent terrena uenerando. quorum stultitiam Lucretius grauiter incusat dicens: et faciunt animos humiles formidine diuum depressosque premunt ad terram:

qua reddunt uec intellegunt quam uanum sit ea timere quae feceris, aut ab iis aliquod sperare praesidium quae muta et insensibilia nec uident nec audiunt supplicantem.