Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sic in hac mundi re publica nisi unus fuisset moderator, qui et conditor, aut soluta fuisset omnis haec moles aut ne condi quidem omnino potuisset.

praeterea in multis non potest esse totum, cum singuli sua officia, suas optineant potestates. nullus igitur eorum poterit omnipotens nuncupari, quod est uerum cognomentum dei, quoniam id solum poterit, quod in ipso est, quod autem in aliis, nec audebit attingere.

non Vulcanus sibi aquam uindicabit aut Neptunus ignem, non Ceres artium [*](INSTITUTIONES 2-11] I 3, 1 (a nemo)-3. 18. 19. 2 s.] I 3, 18 nisi-constare. 4 s.] I 3, 20 s. (-pluribus posse). 5—8] haec non sunt in Instit. 11-678,6] I 3,4—18 (-constare). 18-678,3] haec exempla non sunt in Instit., ad 678, 2 (non Iuppiter-Asclepius) cf. tamen IV 27, 12 uel quia - Aesculapi. ) [*](AUCTORES 7] Verg. Georg. IV 68. ) [*](T] 6 reges (s add. Mt. 2?) T 11 moribus] uiribus Da (in Addendis pag. 256) BtUn, illud defendit eruditus Brit. pag. 410 coni. Inst. V11, 9; 16, 3 13 ne Da, nec T 18 nec] non uir doctus ap. Cleric. XXVII pag. 347; ad nec i. e. ne — quidem cf. Bueti ad Epit. 47 (52), 4 nec uictorum audebit] supra -bit hoc signum 7\' posuit m. 2 uel alia antiqua (fort. eadem quae e. 32, 3 esset - nos addidit) eodemque signo adposito in mg. sinistro, cuius extrema pars nunc abscissa est, adiecit haec qu«m Deeua (in q tamen etiam c abscissum est) a Studemundo sic expleta et correcta ("Jbi\'?"01 Dee 11&, quae uix recipienda sunt 19 uindicabit Maffeius, uindicauit T in inferiore marg. notas quasdam adspersit nł. poster. in T (cf. Adtknda), quas Guil. Schmitzius sic explicauit non uolcanus sibi aqam (sic) uindecauit (sic) aut neptunus ignem )

678
peritiam nec Minerua frugum, non arma Mercurius nec Mars lyram, non Iuppiter medicinam nec Asclepius fulmen: facilius illut ab alio iactum suscipiet quam ipse torquebit.

si ergo singuli non possunt omnia, minus habent uirium, minus potestatis: is autem deus putandus est qui potest totum, quam qui de toto minimum.