Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nam primo sacerdotes ac ministri derasis omnibus membris tunsisque pectoribus plangunt dolent quaerunt adrectum matris imitantes, postmodum puer per Cynocephalum inuenitur. sic luctuosa sacra laetitia terminantur.

his etiam Cereris simile mysterium est, in quo facibus accensis per noctem Proserpina inquiritur et ea inuenta ritus omnis gratulatione. ac taedarum iactatione finitur.

Lampsaceni asellum Priapo mactant. ea enim uisa est aptior uictima, quae ipsi cui mactatur magnitudine uirilis obsceni posset aequari.

Lindos est oppidum Rhodi, ubi Herculis sacra maledictis celebrantur. Hercules enim cum boues aratori abstulisset atque immolasset, ille iniuriam suam conuiciis ultus est eoque ipso sacerdote postmodum constituto sanctum est, ut isdem maledictis et ipse et alii postea sacerdotes sacra celebrarent.

Cretici autem Iouis mysterium est quomodo infans aut subtractus sit patri aut [*](INSTITUTIONES 1-4] I 21, 9. 13. 4-8] I 21, 16 s. 8- 14] I 21, 19-22. 14-17] I 21, 24. 17-19] I 21, 25-28. 19- 24] 121,31-36. 24-690, 2] I 21, 38. ) [*]( praedae secundum responsum Apollini consecrata uel memoria simillimae illius narrationis (cf. Macrob. § 34 s.), qua immolatio hominum eodem modo quo in sexagenariis illis (cf. Inst-it.) perhibetur fuctum esse, ex responso Apollinis ambiguo et obserwita et abolita esse traditur. ) [*](T] 1 ponte] exciditne nomen? cf. Instit. 121, 6 5 adque T bellone T 6 amputatis Pf, iamputatis T 7 sectis Pf, secutis T 13 cynocefalum T t 15 cereris (corr. m. 2) T 17 lamsaceni T 19 posset (p in ras. ex b ?) T, equari T 20 Rhodi Pf, rhodii T 21 adque T 23 constitufo T 25 misterium T ) [*]( XVIllI. Lact. 1. ) [*]( 44 )

690
educatus. Capella praesto est, cuius uberibus puerum Amalthea nutriuit.

idem etiam Matris Deum sacra demonstrant. nam quia tum Corybantes galearum tinnitibus et scutorum pulsibus uagitum pueri texerant, nunc imago rei refertur in sacris, sed pro galeis cymbala, pro scutis tympana feriuntur, ne puerum uagientem Saturnus exaudiat.