Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ideo Lucilius deridens ineptias istorum qui uanis superstitionibus seruiunt, hos uersus posuit: terriculas Lamias, Fauni quas Pompiliique instituere Numae, tremit has, hic omnia ponit. ut pueri infantes credunt signa omnia aena uiuere et esse homines, sic isti omnia ficta uera putant, credunt signis cor inesse in aenis. pergula pictorum, ueri nihil, omnia ficta!

Tullius quoque de Natura deorum commenticios ac fictos deos queritur inductos et hinc extitisse falsas opiniones erroresque turbulentos et superstitiones paene aniles. quae sententia eo debet grauior computari, quod haec disseruit et philosophus et sacerdos.

Diximus de diis: nunc de ritibus sacrorum culturisque dicemus. Ioui Cyprio, sicut Teucrus instituerat, humana hostia mactari solebat.