Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Faula quoque et Flora meretrices erant, quarum altera Herculis fuit scortum, sicut Verrius tradit, altera cum magnas opes corpore quaesiuisset, populum scripsit heredem et ideo in honorem eius ludi Floralia celebrantur.
Tatius muliebre simulacrum in Cloaca Maxima repertum consecrauit et deam Cloacinam nuncupauit.
obsessi a Gallis Romani ex mulierum capillis tormenta fecerunt et ob id Veneri Caluae aram templumque posuerunt; item Pistori Ioui, quod eos monuerat in quiete, ut ex omni fruge panem facerent et supra hostes [*](INSTITUTIONES 1-5] I 11, 61. 5-9] I 13, 14. 10 s.] cf. I 18, 1 s. 6 (stultissime). 18-25. 12-20] I 20, 1 s. 4-6. 20-22] I 20, 11 (-inposuit). 22-24] I 20, 27. 24-687, 2] I 20, 33. ) [*](AUCTORES c. 14, 3] cf. ad Inst. I 11, 61. § 4] frg. I. ) [*](T] 2 autor T istoria T 5 numerauit Da; cf. etiam Inst. I 11, 61 nominauit 6 terra Da, sed cf. c. 13, 5 9 adque T parauit Pf, cf. Inst. I 13, 14, parall T; post interciderunt folia ut uid. duo, quae fuisse intimam quinionis membranam Studemundus probat, continentia epitomen Inst. I 13, lS-c. 17 et partis capitis 18; cf. Prolegomena 10 ante hominum fort. ut (uel alia coniunctio) eis per fuit 14 Remique Pf, rem. h que T honori (corr. m. post.) sic T 15 Larentinalia Pf, larentinali T 19 quesiuisset T scribsit T 24 an Ioui Pistori (cf. Inst. 120, 33) ? sed cf. Ouid. Fast. VI 350. 394 25 fruge (g ex c m.2) T panem Pf, pacem T )
Pauorem ac Pallorem Tullus Hostilius deos fecit. colitur et Mens, quam credo si habuissent, numquam colendam putassent. Honorem atque Virtutem Marcellus inuenit.
Set et alios eiusmodi commenticios deos senatus instituit, Spem Fidem Concordiam Pacem Pudicitiam Pietatem, quae omnia cum in animis hominum esse uera deberent, intra parietes falsa posuerunt.
hos tamen, quamuis extra hominem in nulla sint omnino substantia, mallem potius coli quam Robiginem, quam Febrem, quae non sacranda sunt, sed execranda, quam Fornacem cum suis fornacalibus sacris, quam Stercutum, qui fimo pinguefacere terram primus ostendit, quam deam Mutam, quae Lares genuit, quam Cuninam, quae cunis infantium praeest, quam Cacam, quae ad Herculem de furto boum detulit, ut occideret fratrem.
quam multa sunt alia portenta atque ludibria! de quibus piget dicere. Terminum tamen non libet praeterire, quia ne Ioui quidem Capitolino cessisse traditur, cum lapis esset informis.
hunc finium putant habere custodiam eique publice supplicatur, ut Capitoli immobile saxum Romani imperii fines et conseruet (et) proroget.