Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Dixi de religionibus quae sunt communes omnium gentium: dicam nunc de diis quos Romani proprios habent.

Faustuli coniugem Romuli Remique nutricem, cuius honori Larentinalia sunt dicata, uulgati fuisse corporis quis ignorat? et idcirco Lupa nuncupata est et in ferae specie figurata.

Faula quoque et Flora meretrices erant, quarum altera Herculis fuit scortum, sicut Verrius tradit, altera cum magnas opes corpore quaesiuisset, populum scripsit heredem et ideo in honorem eius ludi Floralia celebrantur.