De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

sed putemus fieri posse quemadmodum uolunt, ut homines ea condicione nascantur, ne quis morbo mortiue subiectus sit, nisi peracto aetatis suae spatio ad ultimam processerit senectutem:

non igitur uident, si ita sit constitutum, quid sequatur, omni utique cetero tempore mori nullo modo posse? sed si prohiberi ab altero uictu potest, mori poterit. res igitur exigit ut homini qui ante certam diem mori non potest. ciborum alimentis, quia subtrahi possunt, opus non sit. <sed) si opus cibo non erit, iam non homo ille, sed deus fiet. ergo, ut superius dixi, qui de fragilitate hominis queruntur, id potissimum queruntur, quod non inmortales sempiternique sint nati.

\'nemo nisi senex mori debet\'. atquin mortalitas non potest cum inmortalitate coniungi. si enim mortalis est in senectute. inmortalis esse in adulescentia non potest nec est ab eo condicio mortis aliena qui quandoque moriturus est, nec ulla inmortalitas est cui sit terminus constitutus.

ita fit ut et inmortalitas exclusa in perpetuum et ad tempus recepta mortalitas hominem constituat in ea condicione, ut sit in qualibet aetate mortalis. quadrat igitur necessitas undique nec debuisse fieri aliter nec [*]( 12 superius] p. 14, 11 ss. ) [*](BPVJ 2 ruV P1 post quod hoc hd et in marg. inf. haec idcirco non solidum firmumq. natn est ut hs. add. B3 (bd et hs. ut p. 6, 10) 3 pst er. et sit scr. B3 fieri possej V, fieri \'"posse"\' P2, posse fieri B 4 homo non ea P nascatur P qui B, qua P mortuue (s? er.) V - 5 rnrsi B suae aetatis B 7 ""ITomTni B Lcert0j (cetero ut uid. . eras., er non certum) B2, Lcete,ro P 8 possit B; posse? distinxi, posse. uel posse: edd. altore Erasmus, sed Heumannus explicat si alter eum potest prohibere uictu (ef. 10 subtrahi) 9 certa (quamquam ante habet) P, certum V, recte? die P 10 possint B 11 sint B sed addidi 12 de om. B 13 inmortalis B, rim\'mortalcs V 14 Lmori, V 15 post debet 8. I. nempe ideo mori debet quia deus non est add. B3 17 nec est om. P 18 post moriturus 2 uel 3 litt. er., P nna P mortalitas V 19 et] P, etiam B, om. V 22 fieri om. P ...nee (nec er.) V )

17
fas fuisse.