De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

non igitur uident, si ita sit constitutum, quid sequatur, omni utique cetero tempore mori nullo modo posse? sed si prohiberi ab altero uictu potest, mori poterit. res igitur exigit ut homini qui ante certam diem mori non potest. ciborum alimentis, quia subtrahi possunt, opus non sit. <sed) si opus cibo non erit, iam non homo ille, sed deus fiet. ergo, ut superius dixi, qui de fragilitate hominis queruntur, id potissimum queruntur, quod non inmortales sempiternique sint nati.