De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

Idem queruntur hominem morbis et inmaturae morti esse subiectum. indignantur uidelicet non deos esse se natos. minime\', inquiunt sed ex hoc ostendimus hominem nulla prouidentia esse factum, quod aliter fieri debuit\'.

quid si ostendo id ipsum magna ratione prouisum esse, ut morbis uexari posset et uita saepe in medio cursus sui spatio rumperetur? cum enim deus animal quod fecerat sua sponte ad mortem transire cognouisset, ut mortem ipsam, quae est dissolutio naturae, capere posset, dedit ei fragilitatem, quae morti aditum ad dissoluendum animal inueniret.

nam si eius roboris [*](AVCTORES 11 s. morbis et inmaturae morti] cf. Lucr. V 222 s. quae Lact. hoc in cap. de \'inmatura morte\' (cf. p. 15. 3. 22 17, 13. 18, 15) dicit, partim fort. ex Senecae libro De inmatura morte (cf. Inst. I 5, 26. III 12, 11) sumpta sunt. ) [*](BPVj 2 natos esse codd. rec., edd. maluerint codd. rec., edd., probat etiam Buenemannus quod B post forte s. I. eos add. B2 conuerteret B 4 remigrare (pr. r postea add. tn. 1) B 6 aVrem B liber--a. (d er.) V 8 Ueuitas (a er.) B pennarum (sed e ex i P*Vl f) PV 9 quasi P1 11 homines B 12 subiectos B eos, sed a. I. i deos add. P esse se] B, esse rse\'1 P2, esse V 13 ex] V, om. BP, sed cf. Inst. I 5, 2 (ex his ... probemus). V 6, 6. 19, 16 nulla. prouidentia* (m er.) B 15 ostendam B, ostendero edd., sed cf. Inst. VI 16, 4 quid si ostendo rid1 F1 f prouisurirT B3 16 possit V e et] P, ut B, ut et V saepe] BV, suaP 18 transisse P cognos.et (s er., c m. 1?) P, cognouisset I & ut uid. Vac, cognouis... I sa m. 1 el 19 c.a..pere JB4 possit V & (corr. m. 2) P 20 ad ditum F)

15
fieret, ut ad eum morbus et aegritudo adire non posset, ne mors quidem posset, quoniam mors sequella morborum est. inmatura uero mors quomodo abesset ab eo cui esset constituta matura? nempe nullum hominem mori uolunt nisi cum centesimum aetatis conpleuerit annum.

quomodo illis in tanta repugnantia rerum poterit ratio constare? ut enim ante annos centum mori quisque non possit, aliquid illi roboris quod sit inmortale tribuendum est: quo concesso necesse est condicionem mortis excludi.