De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

potestne igitur aliquis cum uideat etiam boues lucas cum inmanissimis corporibus ac uiribus seruire homini, queri de opifice rerum deo, quod modicas uires, quod paruum corpus acceperit, nec beneficia in se diuina pro merito aestimat? quod est ingrati aut ut uerius loquamur, insani.