De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

si autem ratione sit praeditum, quid opus erit saepimentis corporis, cum semel concessa ratio naturae munus possit inplere? quae quidem tantum ualet ad ornandum tuendumque hominem, ut nihil potuerit maius ac melius a deo dari.

denique cum et corporis non magni homo et exiguarum uirium et ualitudinis sit infirmae, tamen quoniam id quod est maius accepit, et instructior est ceteris animalibus et ornatior.

nam cum fragilis inbecillusque nascatur, tamen et a mutis omnibus tutus est et ea omnia quae firmiora nascuntur, etiamsi uim caeli fortiter patiuntur, ab homine tamen tuta esse non possunt.

ita fit ut plus homini conferat ratio quam natura mutis, quoniam in illis neque magnitudo uirium neque firmitas corporis efficere potest quominus aut opprimantur a nobis aut nostrae subiecta sint potestati.