De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

scilicet non tam pecudes sunt, ut non malint uel fragiliorem multo quam nunc est dummodo humanam quam illam inrationabilem firmitatem. sed uidelicet prudentes uiri neque hominis rationem uolunt cum fragilitate neque mutorum firmitatem sine ratione.

(quid) quod nihil est tam repugnans tamque contrarium, quod unum quodque animal aut ratio instruat necesse est aut condicio naturae? si naturalibus munimentis instruatur, superuacua [*](AVCTORES 8-13] ex Cic. de re p. (IV?) ut uid., cf. Lact. Inst. V 11, 2; \'Ueber die Quellen\' p. 290 s. EXPILATOBES 5] Isidor. orig. XII 7, 79. ) [*]( 1 Lsed idj B materni corporis] BY, om. P fo*tu (e er.) B, fotu IIlIi,d I (f ex p ? m. 1?) P 2 cum om.. spQ, add. d et in marg. spiritu m. 2, P 3 post tenerum 12 fere litt. er., quas iam m. 1 uel 2 expwnxerat, extremae um fuerant, B 4 sit om. P 5 bis] PY, uix B nascuntur PV, recte? cf. p. 10, 2 6 infirme B, infirma V ut om. V siat V ciuis BI, corr. B3 7 parentiHauas pl1 8 iis] edd., his BPY 9 eligunt V iis] edd., his BPV opLt,ionem Pty 10 humanã. (\' m- 2, e ? er.) P, humanariU (s. I. \' ut vide er., post m er. e uel g) V . post sapientiam s. I. eligendi add. B3 11 illarum] edd., cf. p. 11, 8, illorum BPV naturam (m exp. m. 3) R, post hoc s. I. quid optant quid eligunt add. B3 12 sint Vx, smt (sic, uolebat sunt sCnÖtre) Vvf 13 in rationabilem (in postea extra uers. add. m. 1) V 14 nerq.\' P hominis om. P 15 quid addidi, quod BV, quo P; at ed. Paris. 1513, quare Egnatius, sed Heumannus 17 quord\'que V 18 (nam) si malim instruantur P )

13
ratio est. quid enim excogitabit? quid faciet? quid molietur? aut in quo lumen illud ingenii ostendet, cum ea quae possint esse rationis, ultro natura concedat?

si autem ratione sit praeditum, quid opus erit saepimentis corporis, cum semel concessa ratio naturae munus possit inplere? quae quidem tantum ualet ad ornandum tuendumque hominem, ut nihil potuerit maius ac melius a deo dari.

denique cum et corporis non magni homo et exiguarum uirium et ualitudinis sit infirmae, tamen quoniam id quod est maius accepit, et instructior est ceteris animalibus et ornatior.

nam cum fragilis inbecillusque nascatur, tamen et a mutis omnibus tutus est et ea omnia quae firmiora nascuntur, etiamsi uim caeli fortiter patiuntur, ab homine tamen tuta esse non possunt.

ita fit ut plus homini conferat ratio quam natura mutis, quoniam in illis neque magnitudo uirium neque firmitas corporis efficere potest quominus aut opprimantur a nobis aut nostrae subiecta sint potestati.

potestne igitur aliquis cum uideat etiam boues lucas cum inmanissimis corporibus ac uiribus seruire homini, queri de opifice rerum deo, quod modicas uires, quod paruum corpus acceperit, nec beneficia in se diuina pro merito aestimat? quod est ingrati aut ut uerius loquamur, insani.

Plato ut hos credo ingratos refelleret, naturae gratias egit, quod homo natus esset.

quanto magis melius et sanius, [*](AVCTORES § 19 Plato] cf. Plntarch. uit. Marii c. 46. ) [*](BPVJ 1 excitauit B1, excitabit B2, excogitabit B3 post faciet add. aut codd. rec., edd. molTetur B 2 ostendit Vac, corr. m. 1\'1 possentP, possunt codd. rec., edd. 3 ultra BIPI, corr. B3P* 4 quod VBC 5 que ex qui P2, in marg. hec sepes P1 9 /lltamen (& er.) V quoniam om. B 11 inbecill*usque (i er.) P 13 rnon JBs 16 subiectae s*int (s ? er.) B 18 ad lucas in marg. aelefantos dicit add. BJ rinTmanissimis V ac uiribus] B, om. P, a. I. add. V1 19 parum B 20 benefici* B se* (d er.) V an aestimare ? 21 ingrati* (I\\? er.) V ut uerius Ioquamur] V, quod ut uerius loquar B, uerius loquamur P ante Plato add. melius igitur Bs 23 post esset hoc h. d. et in marg. inf. quod ipsum quale sit non est huius materiae ponderare. hs B3 (hd et hs ut p. 6,10) t magis] B, om. PV, sed cf. p. 4, 8 a. magis ... docilior et Woelfflinum, Lat. u. roman. Compar. p. 46 )

14
qui sensit condicionem hominis esse meliorem, quam isti qui se pecudes natos maluerunt! quos si deus in ea forte conuerterit animalia quorum sortem praeferunt suae, iam profecto cupiant remigrare magnisque clamoribus condicionem pristinam flagitent, quia non est tanti robur ac firmitas corporis, ut officio linguae careas, aut auium per aerem libera discursatio, ut manibus indigeas. plus enim manus praestant quam leuitas ususque pinnarum, plus lingua quam totius corporis fortitudo.

quae igitur amentia est ea praeferre quae si data sint, accipere detrectes?

Idem queruntur hominem morbis et inmaturae morti esse subiectum. indignantur uidelicet non deos esse se natos. minime\', inquiunt sed ex hoc ostendimus hominem nulla prouidentia esse factum, quod aliter fieri debuit\'.