De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

statui enim quam multa potero litteris tradere quae ad beatae uitae statum spectent, et quidem contra philosophos, quoniam sunt ad turbandam ueritatem perniciosi et graues.

incredibilis enim uis eloquentiae et argumentandi disserendique subtilitas quemuis facile deceperit: quos partim nostris armis partim uero ex ipsorum inter se concertatione sumptis reuincemus, ut appareat eos induxisse potius errorem quam sustulisse. fortasse mireris quod tantum facinus audeam.

[*](BPV, 9 haec — 15 exspectant HMSJ 1 ipse homo] PV, mens hominis B, sed cf. c. 1, 11 ipse homo; Inst. II 3, 8 2 !,aspici (as add. m. 2 ?) r 3 qui.. (d er.) V deligatus ex diligatus V tener. in rhfac V 5 cadit V praemetur (a exp. m. 2) P, primitur Bl, premitur (prg- VJB3V sin edd. 6 quem rectumj B, quem rectum quem rectus P, quem recte rest et P 8 meretur B 9 ab haec ad te denuo incipiunt HMS interim om. S obscuriru\'s PJ 10 hac .1/ temporum B 11 perorauimus malim debetis S 12 lecturi B, locuturus V, laturus codd. rec. indulgentif V, indulgentiam H te om. S 13 et uerius] PV, 8. I. add. B3, et plenius HMS, recte? cf. etiam Inst. IV 30,14 plenius et uberius eihortabor HltlB 14 statui. (t er.) P potero] ut potero B 15 uitae beatae BP expectent B, exspectant (exp- S) HMS; hic desinunt HMS 16 perturbandam . i edd. 18 partem Bx, corr. m. 1 uel 2 20 appereat V 21 audeam (e Un. del., sic mut. m. 1) B )

64

patiemurne igitur extingui aut opprimi ueritatem? ego uero libentius uel sub hoc onere defecerim. nam si Marcus Tullius, eloquentiae ipsius unicum exemplar, ab indoctis et ineloquentibus, quia tamen pro uero nitebantur, saepe superatus est, cur desperemus ueritatem ipsam contra fallacem captiosamque facundiam sua propria ui et claritate ualituram?