De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

ex quo apparet non a parentibus dari animas, sed ab uno eodemque omnium deo patre, qui legem rationemque nascendi tenet solus, siquidem solus efficit. nam terreni parentis nihil est nisi ut umorem corporis in quo est materia nascendi, cum sensu uoluptatis emittat uel recipiat: citra hoc opus homo resistit nec amplius quicquam potest, et ideo nasci sibi filios optant, quia non ipsi faciunt.

cetera iam dei [*](AVCTORES 7 s.] Lucr. II 991 s. ) [*](BPVHMS] 1 tribus his B ex utroque] extroque M, item 3, ex utrque S 2 Lex_, V a..Uerutro p21, alteraltero S sereivtur Bl, rorr. B2 . animae] anima et corpus HJI, anima corporis S enim om. S 3 conferatQr V de-non potest om. r 4 rre1 V tenue HM conpraehensibili P1 T\'ac (s. I. corr. V1), riri,c56pr*ehensibili P2, inconprehensibil<?\' (extrema litt.foramineperiit)H, infphensibile M 5 dec1.edeJrePJ. decere M 6 subiacet (acet. extra uers. in ras. add. m. 1) V 7 &;denique e (& extra tiers. add. m. 1, e inseruit m. 2) V sUjinuB V semini S 8 ille idem] HMS cum codd. Lucr., idem ille BPV 9 nam om. B rpot\'est P2 10 nec putari om. HMS rpaf r 11 se add. Heumannus spirasse V suo BHMS edd., sed cf. 3 de animis anima 12 si om. M tamen om. HMS habeat P 13 quo om. M a parentibus] apparentibus prar, pr. p er. 14 patre, deo Heumannus patri 2?1, corr. B\'J 15 effecit B 16 parentes Bae, corr. m. 1 uel 2, patris V ut om. HMS umorem fh er.) B, "irumoreru V est om. S 17 respiciat H ci.trJBLP2, et citra F, utra M 18 homo resistit] umoris istius P quicquam amplius 1"8 et om. P 19 op*tant (i er.) V )

61
sunt omnia, scilicet conceptus ipse et corporis informatio et inspiratio animae et partus incolumis et quaecumque deinceps ad hominem conseruandum ualent: illius munus est quod spiramus, quod uiuimus, quod uigemus.

nam praeter quod ipsius beneficio incolumes sumus corpore et quod uictum nobis ei uariis rebus subministrat, sapientiam quoque homini tribuit, quam terrenus pater dare nullo modo potest. ideoque et de sapientibus stulti et de stultis sapientes saepe nascuntur: quod quidam fato ac sideribus adsignant.

sed non est nunc locus de fato disserendi, hoc dicere satis est, [quod etiamsi astra efficientiam rerum continent, nihilo minus a deo fieri omnia, qui astra ipsa et fecit et ordinauit. inepti ergo qui hanc potentiam deo detrahunt et operibus eius attribuunt.