De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

forsitan reprehendas quod in rebus obscuris coner aliquid disputare, cum uideas tanta temeritate homines extitisse, qui uulgo philosophi nominantur, ut ea quae abstrusa prorsus atque abdita deus esse uoluit, scrutarentur ac naturam rerum caelestium terrenarumque conquirerent, quae a nobis longe remotae neque oculis contrectari neque tangi manu neque percipi sensibus possunt: et tamen de illarum omnium ratione sic disputant, ut ea quae adferunt probata et cognita uideri uelint.

quid est tandem cur nobis inuidiosum quisquam putet, si rationem corporis nostri dispicere et contemplari uelimus? quae plane obscura non est, quia ex ipsis membrorum officiis et usibus partium singularum quanta ui prouidentiae quidque factum sit, intellegere nobis licet.

Dedit enim homini artifex ille noster ac parens deus sensum atque rationem, ut ex eo appareret nos ab eo esse generatos, quia ipse intellegentia, ipse sensus ac ratio est.

ceteris animantibus quoniam rationalem istam uim non attribuit, quemadmodum tamen uita earum tutior esset, ante prouidit. omnes enim suis ex se pellibus terit, quo facilius possent uim pruinarum ac frigorum sustinere.

Singulis autem generibus ad propulsandos impetus externos sua propria munimenta constituit, ut aut naturalibus telis repugnent fortioribus aut quae sunt inbecilliora, subtrahant ae periculis pernicitate fugiendi aut quae simul et uiribus et celeritate [*](AVCTORES § 3] cf. Minuc. Fel. c. 17, 10. ) [*](BPVj 1 repr«ehendor P 2 hominis Bt, corr. B* 4 scrutarent B 5 terrenarum P 6 remota P contueri B manu tangi B 7 sensu B 9 ue.lint (l er.) V, pariter 11 quis P1 10 rsi1 P2 rationes (es ex is?) P despicere P, inspicere V ref B 13 quidqute (a er.) Bt quicquid P factum sit intellegere refecit V3 16 qui P 17 uiam V 18 uita. (m er.) P eorum pao ante (d er.) V 19 rsuis P11 ex se pellibus] P, ex ip!se (sic m. 1, ex ipso I se m. 2) pilis B, ex se pilis V edd., sed cf. c. 7, 2; ad ex se cf. p. 9, 1 20 possint V frigora codd. rec., edd. 21 propu]sanldosJ impetus (u ras. ex a) V sUa.a.J Pif propropria P 22 Lautj V 23 rpericulis1 B3 24 simul6ftt (eoep. m. 1 uel 2) B, simul Letj B3 )

8
indigent, astu se protegant aut latibulis saepiant.

itaque alia eorum uel plumis leuibus in sublime suspensa sunt uel suffulta ungulis uel instructa cornibus, quibusdam in ore arma sunt dentes aut in pedibus adunci ungues: nulli munimentum ad tutelam sui -deest.

si qua uero in praedam maioribus cedunt, ne tamen stirps eorum funditus interiret, aut in ea sunt religata regione, ubi maiora esse non possunt, aut acceperunt uberem generandi fecunditatem, ut et bestiis quae sanguine aluntur, uictus suppeteret ex illis et inlatam tamen cladem ad conseruationem generis multitudo ipsa superaret.