De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

cum igitur prouidentiam sustulit, etiam 15 deum negauit esse. cum autem deum esse professus est, et prouidentiam simul esse concessit: alterum enim sine altero nec esse prorsus nec intellegi potest.

uerum us postea temporibus quibus iam philosophia defloruerat, extitit Melius quidam Diagoras qui nullum esse omnino deum diceret, ob [*](AVCTORES 6-11] ad Epicuri frg. 368 Usener (p. 247. 35). 13 8.) cf. Cic. Tusc. I 27, 66 (cf. infra c. 10, 46). 18-24, 2] cf. Cic. de nat. deor. I 1, 2. 23, 63; Minuc. Fel. 8, 3. ) [*](BPJ 1 contiaoane P2 quibus haec continebantur spuria eiecit Heumannus conl. Cic. de nat. deor. 123, 63 Protagoras ... Atheniensium iussu urbe atque agro est exterminatus librique eius in contione combusti, et Minuc. Fel. 8, 3 cum Abderiten Protagoram Athenienses uiri consulte potius quam profane de diuinitate disputantem et expulerint suis finibus et in contione eius scripta deusserint exu s serint B1 2 cuius (ui in ras. et us extra uersum add. m. 2) B certjj B1 4 scbola (h exp. et linea tkl. m. 2) P, sola Bl, scola B3 deuersas Bl, cofr. B3 6 Lquaj B3 dominum Bl, corr. B3 7 et om. B 8 prouidentiajn, B* rtamen nullam\'1 B3 itaque om. Bl, post mundum add. B3 9 ratione. (m er.) B 10 et er., B 11 quid quod Bl, quid hoc B2 12 si.est (d ? er.) B Lutj B3 alteri B ei om. B 13 diui- njtasj Plf tribuill (alt. i in ras. m. 2) B teneat B 14 ..cum (et er.) B 15 confessus B 17 iis] edd., his BP 18 quibus om. B Melius] Isaeus, alius (u ex a m. 1?) B, aelius P 19 dicere P ) [*]( 6* )

84
eamque sententiam nominatus est atheus, item Cyrenaeus Theodorus, et ambo quia nihil noui poterant reperire omnibus iam dictis et inuentis, maluerunt contra ueritatem id negare in quo priores uniuersi sine ambiguitate consenserant. hi sunt qui tot saeculis, tot ingeniis adsertam atque defensam prouidentiam calumniati sunt.

quid ergo? utrumne istos minutos et inertes philosophos ratione an uero auctoritate praestantium uirorum refellemus an potius utroque ? sed properandum est. ne longius a materia deuagetur oratio.

Qui nolunt diuina prouidentia factum esse mundum. aut principiis inter se temere coeuntibus dicunt esse concretum aut repente natura extitisse, naturam uero, ut Straton ait, habere in se uim gignendi et minuendi, sed eam nec sensum habere ullum nec figuram, ut intellegamus omnia quasi sua sponte esse generata, nullo artifice nec auctore.

utrumque uanum et inpossibile. sed hoc euenit ignorantibus ueritatem, ut quiduis potius excogitent quam id sentiant quod ratio deposcit.

primum minuta illa semina, quorum concursu fortuito cohaesisse mundum locuntur, ubi aut unde sint quaero. quis illa uidit umquam? quis sensit? quis audiuit? an solus Leucippus oculos habuit? solus mentem? qui profecto solus [*](AVCTORES 10] de cap. 10 cf. \'Lact. u. Lucr.\' p. 234 ss. 12—14] Cic. de nat. deor. I 13, 85. ) [*](BPJ 1 adheus Bl, corr. B2 quireneus B, cyrineus P 2 theudorus B1, corr. B1 et] P, etiam B boni ex noui B3 8 ma*luerunt (l er.) B uel contra B denelgare ex 4 litt. incert. et glnare B3 4 quibus B priore P hi. (i er.) P 6 ««utrumne P munitos Bl, minutos in ras. B3 7 auctoritate] codd. rec., ueritate BP 8 properandu sic B 9 longius a materia (a m. 2 supra scripta er.) B deuagetur] edd., diuagetur (sed s. I. B3) BP 12 repente (e er.) B naturfi (.m. 2) B 17 quisuis Bl, corr. B3 sententiam RI, sen***tiant B1 19 fortuito] B, to P1, tQ 8. I. add. PS, unde totum codd. rec., edd.; qf. Cic. de nat. deor. I 24, 66 concursu quodam fortuito; II 37, 93 concursione fortuita cojaisisse (^ m. 2) P, coisse codd. rec., edd. loquiintur (alt. u part. exp. et lin. del. m. 1, ut esset i) B "20 ulla Bl, corr. B3, illam P an] a (\' minus cert.) Pl, arutf PJ, tam Bl, aut B* 21 leuci"p\'pus B3 )

85
omnium caecus et excors fuit, qui ea loqueretur quae nec aeger quisquam delirare nec dormiens posset somniare.

quattuor elementis constare omnia philosophi ueteres disserebant. ille noluit, ne alienis uestigiis uideretur insistere, sed ipsorum elementorum alia uoluit esse primordia quae nec uideri possent nec tangi nec ulla corporis parte sentiri.

tam minuta sunt\' inquit \'ut nulla sit acies ferri tam subtilis qua secari ac diuidi possint\'. unde illis nomen inposuit atomorum. sed occurrebat ei quod, si una esset omnibus eademque natura, non possent res efficere diuersas tanta uarietate quantam uidemus inesse mundo. dixit ergo esse leuia et aspera et rotunda et angulata et hamata.

quanto melius fuerat tacere quam in usus tam miserabiles, tam inanes habere linguam! equidem uereor ne non minus delirare uideatur qui haec putet refellenda, respondeamus tamen uelut aliquid dicenti.

si leuia sunt et rotunda, utique non possunt inuicem se adprehendere, ut aliquod corpus efficiant, ut si quis milium uelit in unam coagmentationem constringere, lenitudo ipsa granorum in massam coire non sinat.

sin aspera et angulata sunt et hamata, ut possint cohaerescere, diuidua ergo et [*](AVCTORES 2 s.] cf. Lucr. I 763 ss. 4-6] cf. Lucr. I 265 ss. II 730 ss. 842 88. 6-9] cf. Lucr. I 528 ss. 11 s.] cf. Cic. de nat. deor. I 24, 66; Lucr. II 333 ss. 381 ss. 17—19] cf. Lucr. II 453—455. ) [*](BPJ 2 delerare J31, corr. B3 dormiens] P. dolorumiens ut uid. Bl, r homodomiens part. in ras. B2 3 desserebant Pl 4 illa BI, corr. Bs 5 ..quae (pars super. litterae q a m. 2) P possint (i ras. ex u) P 6 sentire Px mitia ut uid. Bl, min ut a B2 7 qua- (m er.) BP, sed m minus cert. in P 8 a*tho mo rum (s ? er.. mo s. I. add. m. 1) B 9 rsi1 B3 natura\'. (1 distinctionem add. m. 2, m er.) B 10 non om. P 11 rin\'esse B3 ergo in 8 litt. er., quarum extremae ro ? B3 leui.a.. (t et te er.) B \'et aspera fort. post rotunda (cf. 16. 19)\' Thilo 13 qua...m (ntu er.) B 14 et quidem P dilerare Bl, corr. B3 15 put et B1, pu* tet B2 16 utique om. B se it. er. rei ? B1 18 una. (m er.) coagmentatione. (m er.) B leuitudo (laeu-) edd.,\' sed nullum uocia antiquum exemplum extare uidetur 19 massa B si B £ 0 hamata (h in ras. ut uid. m. 2) P possent B coharere (, m. 2) P )

86
secabilia sunt; hamos enim necesse est et angulos eminere, ut possint amputari. ita quod amputari ac diuelli potest, et uideri poterit et teneri.

\'haec\' inquit \'per inane inrequietis motibus uolitant et huc atque illuc feruntur, sicut pulueris minutias uidemus in sole, cum per fenestram radios ac lumen inmiserit. ex his arbores et herbae et fruges omnes oriuntur, ex his animalia et aqua et ignis et uniuersa gignuntur et rursum in eadem resoluuntur\'. ferri hoc potest, quamdiu de rebus paruis agitur. \'ex his etiam mundus concretus est\'.

inpleuit numerum perfectae insaniae, nihil uidetur ulterius adici posse, sed inuenit tamen ille quod adderet. \'quoniam omne\' inquit \'infinitum est nec potest quicquam uacare, necesse est ergo innumerabiles esse mundos\'.

quae tanta uis fuerat atomorum, ut moles tam inaestimabiles ex tam minutis conglobarentur ? ac primum requiro quae sit istorum seminum uel ratio uel origo. si enim ex illis sunt omnia, ipsa igitur unde esse dicemus ? quae natura tantam copiam ad efficiendos et innumerabiles mundos subministrauit ?

sed concedamus ut inpune de mundis delirauerit, de hoc loquamur in quo sumus et quem uidemus. ait omnia ex indiuiduis corpusculis fieri.