De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

Cum saepe philosophi per ignorantiam ueritatis a ratione desciuerint atque in errores inciderint inextricabiles — id enim solet his euenire quod uiatori uiam nescienti et non fatenti se ignorare, ut uagetur, dum percontari obuios erubescit —, illud tamen nullus philosophus adseruit umquam, nihil inter hominem ac pecudes interesse.

nec omnino quisquam, qui modo uel leuiter sapiens uideri uellet, rationale animal cum mutis et inrationabilibus coaequauit: quod faciunt M quidam inperiti atque ipsis pecudibus similes, qui cum [*](BPJ 1 deus gratia P (com>mouetur scripsi, mouetur BP 3 illum B 5 absurdurm\'1 B3 certe Pl 7 haeC P 10 possit solo B 13 ea B 14 et om. B nam om. P honus B, honos (s. l. v er.) P 18 extricabiles P 19 quord\' B2 20 percontrari B1, percunrc>t.ari B3, percontari (o part. ras. ex u m. 2) P 22 nihil] B, nec (ñęç m. 2) nihil P 23 qui-nellet scripsi, cf. p. 74, 19 (uix qui omittendum et modo uel leuiter sapiens uideri nellet scribendum uidetur); modo (qui s. I. add. m. 3) sapiens uideri nellet B, qui modo sapiens qui uel leuiter P; modo qui (vel qui om.) sapiens uideri nellet (om. uel leuiter) uel modo sapiens, qui uel leuiter rationale eqs. (om. uideri uellet) edd.; modo sapiens qui nellet uideri Heusingerus, Emendat. p. 134 24 cora""equauit (a 8. l. m. 2, uit m. 3 in 3 litt. er., quarum prima r ?) B 25 similis Pl, similes PJ, simillimi B )

78
uentri ac uoluptati se uelint tradere, aiunt eadem ratione se natos qua uniuersa quae spirant; quod dici ab homine fas non est.