De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

hucusque peruenit sapientis hominis disputatio, cetera quae secuntur obticuit, scilicet quia nec cura sit in eo nec prouidentia, ergo nec cogitationem aliquam nec sensum in eo [*](AVCTOBES 16-29] Epicuri frg. 366 Usener (p. 244. 7). ) [*](BPJ 1 dcpellendam (sic, sed causa) B; detestandae Cic. 2 re om. B autem ipsa (ordinem uerbor. mutauit m. 2) B tollere (er.) P 4 LeOj P2 sapienti scr., deo sapientie (alt. i etiam linea del. m. 1. e eras. et i restituit m. alia?) B, sapienteP edd. debet esse P 10 similitudin s B2 11 sequebatur B 12 domino Bdeum B3 14 recusare P, recte? 16 irare"" B3 rianT B3 se Bl, corr. B2 17 est post ira add. m. 2, post gratia om. B post utique nec er. ira et (in fine ueraus a m. 3 additum) nec B metus (et in er. ut ? m. 3) B 19 deo B 20 qurra P2 rquid""quid B2 agitur B1. afficitur B3P 21 cura. (e er.) B 23 sequntur B, sequuntur P )

74
esse ullum: quo efficitur ut non sit omnino. ita cum gradatim descendisset, in extremo gradu restitit, quia iam praecipitium uidebat.

sed quid prodest reticuisse ac periculum dissimulasse? necessitas illum uel inuitum cadere coegit: dixit enim quod noluit, quia argumentum sic ordinauit, ut ad illud quod deuitabat necessario deueniret. uides igitur quo perueniat, ira sublata et deo adempta.

denique aut nullus id credit aut admodum pauci et quidem scelerati ac mali, qui sperant peccatis suis inpunitatem. quod si et hoc falsum esse inuenitur, nec iram in deo esse nec gratiam, ueniamus ad illud quod tertio loco positum est.

Existimantur Stoici et alii nonnulli aliquanto melius de diuinitate sensisse, qui aiunt gratiam in deo esse, iram non esse.

fauorabilis admodum ac popularis oratio, non cadere in deum hanc animi pusillitatem, ut ab ullo se laesum putet qui laedi non potest, ut quieta illa et sancta maiestas concitetur perturbetur insaniat, quod est terrenae fragilitatis: iram enim commotionem mentis esse ac perturbationem, quae sit a deo aliena.

quod si hominem quoque, qui modo sit sapiens et grauis, ira non deceat, siquidem cum in animum cuiusque incidit, uelut saeua tempestas tantos excitet fluctus, ut statum mentis inmutet, ardescant oculi, tremat os, lingua titubet, dentes concrepent, alternis uultum maculet nunc suffusus rubor nunc pallor albescens, quanto magis deum non [*](AVCTORES 22—24] cf. Senec. de ira I 1, 4. ) [*](BPJ 1 quo. (cl er.) P 3 re.ticuisse B 4 coejjjit B2 5 illum B 6 perueniatur Parrhasius 7 aut (a part. ras. ex ti ? m. 2) P nullus ex nulla P2 srad\'modum B1 10 illurnB 12 alii, tum 4-6 litt. er., nonnulli i ali ali-quanto (mut. m. 2 ?) P 16 qui bis P 18 post enim 2 uel 3 litt. er., quarum extrema m, B 20 sapiens (ns in 2 litt. er. m. 2) B graues P1 iram B 21 excitat Petrus Francius, sed cf. Imt. III 22, 6 siquidem nihil fuerit; VI13, 7 siquidem ... delinquat fructus B1, corr. B2 22 ut (u in er. e ? m. 3) B ardesca n t B2 os tremat P . 23 uultfl (\' m. 2) B post suffusus er. gus ? B 24 albescejij B1 \'quanto\'\' B3 )

75
deceat tam foeda mutatio ?

et si homo qui habeat imperium ac potestatem, late noceat per iram, sanguinem fundat, urbes subuertat, populos deleat, prouincias ad solitudinem redigat, quanto magis deum qui habeat totius generis humani et ipsius mundi potestatem, perditurum fuisse uniuersa credibile sit, si irasceretur?

abesse igitur ab eo tam magnum, tam perniciosum malum oportere. et si absit ab eo ira et concitatio, quia et deformis et noxia est, nec cuiquam male faciat, nihil aliud superesse nisi ut sit lenis tranquillus propitius beneficus conseruator.

ita enim demum et communis omnium pater et optimus maximus dici poterit, quod expetit diuina caelestisque natura.