De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

Primum illud nemo de deo dixit umquam, irasci eum tantummodo, gratia non moueri: est enim inconueniens deo ut huiusmodi potestate sit praeditus qua noceat et obsit, prodesse uero ac bene facere nequeat.

quae igitur ratio, quae spes salutis hominibus proposita est, si malorum tantummodo auctor est deus? quod si fit, iam maiestas illa uenerabilis non ad iudicis potestatem, cui licet seruare ac liberare, sed ad tortoris et carnificis officium deducetur.

cum autem uideamus non modo mala esse in rebus humanis, sed etiam bona, utique si deus est auctor malorum, esse alterum necesse est qui contraria deo faciat et det nobis bona.

si est, quo nomine appellandus est? aut cur nobis qui male facit notior est quam ille qui bene? si autem nihil potest esse praeter deum, ab-, surdum est et uanum putare diuinam potestatem, qua nihil est maius, nihil melius, nocere posse, prodesse non posse, et ideo nemo extitit qui auderet id dicere, quia nec rationem habet nec ullo modo potest credi.

quod quia conuenit, transeamus et ueritatem alibi requiramus. [*](BPJ 1 partfaro PJ 2 retrahenda B 4 utrũrq. P 5 natura ( er.) P _nt] P, quod B 6 rinstorum (i 8. I. m. 1 uel 2) B 9 illud codd. rtc., edd., alint B, aliud P 10 et gratia P, sed cf. 5, 1 gratiam-non esse disconueniens P, sed cf. Inst. I 11, 42; Epit. 45 (50), 1 11 ut] B, et P eiusmodi P 12 prodesVe B niro Bl, corr. B* 13 »spes (i er.) B malim sit cum codd. rec. et edd. 16 tortores Bl, corr. B3 carnifices Bl, corr. B2 18 auctor malorum] B, auctorem P 20 aut om. P cur-notior est in mg. P1 22 in qua B 23 maius] P, malum B prodesse non posse om. P 24 id in er. et ? BJ )

72

Quod sequitur, de schola Epicuri est: sicut iram in deo non esse, ita ne gratiam quidem. nam cum putaret Epicurus alienum esse a deo male facere ac nocere, quod ex adfectu iracundiae plerumque nascitur, ademit ei etiam beneficentiam, quoniam uidebat consequens esse ut si habeat iram deus, habeat et gratiam.

itaque ne llli uitium concederet, etiam uirtutis fecit expertem. \'ex hoc\' inquit \'beatus est et incorruptus, quia nihil curat neque ipse habet negotium neque alteri exhibet\'.

deus igitur non est, si nec mouetur, quod est proprium uiuentis, nec facit aliquid inpossibile homini, quod est proprium dei, si omnino nullam habet uoluntatem, nullum actum, nullam denique administrationem quae deo digna sit.

et quae maior, quae dignior admimstratio deo adsignari potest quam mundi gubernatio, quam cura uiuentium maximeque generis humani, cui omnia terrena subiecta sunt?

quae igitur in deo potest esse beatitudo, si semper quietus et inmobilis torpet, si precantibus surdus est, si colentibus caecus? quid tam dignum, tam proprium deo quam prouidentia?