De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

quod si eiusmodi facinoribus ignoscere crudelitatis est potius quam pietatis, non est ergo uirtutis in deo ad ea quae iniuste fiunt non commoueri.

nam mundus tamquam dei domus est et homines tamquam serui: quibus si ludibrio sit nomen eius, qualis aut quanta patientia est ut honoribus suis cedat, praua et iniqua fieri uideat et non indignetur? quod proprium et naturale est ei cui peccata non placeant.

irasci ergo rationis est: auferuntur enim delicta et refrenatur licentia, quod utique iuste sapienterque fit. sed Stoici non uiderunt esse discrimen recti et praui, esse iram iustam, esse et iniustam, et quia medellam rei non inueniebant, uoluerunt eam penitus excidere. Peripatetici uero non excidendam, sed temperandam esse dixerunt: quibus in sexto libro Institutionum satis respondimus.

nescisse autem philosophos quae ratio esset irae, apparet ex finitionibus eorum quas Seneca enumerauit in libris quos De ira conposuit. ira [*]( 15 in sexto libro Institutionum] c. 15, 2. 16. ) [*](AVCTORES 6] cf. Cic. de nat. deor. II 62, 154: est enim mundus-domus. 18-113, 7] uerba \'ira est-nocere uoluit\' apud Senecam De ira I 2 in lacuna quae est post § 3 fuisse Lipsius (cf. edit. Senecae, 1605, p. 2, 15 adn.) uidit (cf. Sen. ibid. 3, 2: diximus cupiditatem esse poenae exigendae), adiunxit Lactantius locum \'Aristotelis (de anima p. 403 a 30; rhet. p. 1378 a 31) — reponendi\' ex Sen. ibid. 3, 3 petitum; cf. etiam Gertzium in edit. Senecae dialog. p. 53, 5 adn. — Posidonii definitio est Zenonis ap. Laert. Diog. VII 113 (cf. Cic. Tusc. IV 9, 21). ) [*](BPJ 1 non quam] codd. Cic., nonnumquam B, numquam P acerbissimum codd. Cic. 2 his (h er. restituit m. 3) B ac] codd Cic., an BP inhumanissimus codd. Cic. 3 facinoriLb.j B3 8 caedatur m. 1. c.edatut m. 2, B 9 naturarre B3 10 adferuntur B1, corr. B* enim—refrenatur om. P dilicta (pr. i ex, e) Bz 11 post refrenatur 2 litt. er., quarum altera i, B sapienterque B 12 istoici B esse—praui in marg. inf. add. B3 13 alt. et om., quia m. 3 in 2 uel 3 litt. er., quarum prima e, B medelam P 14 uoluerant Px eam] PB3, enim Bl excedere JB1, corr. B2 15 temperanda (-m. 2) B 17 esse.t (n er.) B definitionibus P 18 qua s P2. quod B senecenume rabit (quart. e fort. in eodem e m. 3) B1, seneca e nume rabit B2 ira est — ulciscendae] P, )

113
est inquit cupiditas ulciscendae iniuriae aut ut ait Posidonius, cupiditas puniendi eius a quo te inique putes laesum. quidam ita finierunt: ira est incitatio animi ad nocendum ei qui aut nocuit aut nocere uoluit. Aristotelis definitio non multum a nostra abest. ait enim iram esse cupiditatem doloris repo-. nendi.

haec est ira de qua superius diximus iniusta, quae etiam mutis inest, in homine uero cohibenda est, ne ad aliquod maximum malum prosiliat per furorem. haec in deo esse non potest, quia inlaesibilis est, in homine autem, quia fragilis est, inuenitur. inurit enim laesio dolorem et dolor facit ultionis cupiditatem.

ubi est ergo ira illa iusta qua mouentur aduersum delinquentes ? quae utique non est cupiditas ultionis, quia non praecedit iniuria.

non dico de ns qui aduersum leges peccant, quibus etsi iudex sine crimine irasci potest, fingamus tamen eum sedato animo esse debere, cum subicit poenae nocentem, quia legum sit minister, non animi aut potestatis suae; sic enim uolunt, qui iram conantur euellere. sed de iis potissimum dico qui sunt nostrae [*]( 7 superius diximus] § 12. ) [*]((cf. locum Senecae de ira I 3, 2 diximus-exigendae supra. adlattlm) ira est in subbona quid alteriua ulciscendae Bl, fin ... quid ex inquit ortum, praeterea aberrauit Itbrarius ad p. 114, 11 est bono [ad om. Bt] alterius), ira est in subeundo inquid altcrius ulciscendae B2 aut] B, alii P ut\' B2 possidonius (pr. s exp. B) BP 3 lapsum Bl. corr. B2 4 nocuit aut] P, hoc uitauit B 6 aristoteles P1 finitio cod. Âmbros. Senecae 6 abest (st part. in ras. m. 2) P reponenui] Bl cum cod. Ambros. Sen., repenrdnendi B2, respondendi// (er. punctum ?) P 7 qua-iniusta 8. I. add. B3 iniusta del. Heumannus probante ut uid. Buenemanno, qui uerba de qua superius-mutis inest ad c. 7, 7 (cum irascuntur) refert, sed Lact. ad § 12 esse iram—iniustam respicit quare\' B3 11 inurit enim] P, inrifafenim B 12 ira—mouentur] B, illa ira P; mouemur Halmius, malim quae monetur cum Heumanno 13 aduersus P 14 iis] edd., his BP 15 aduersus P etsi (si m. 3 in 3 litt. er., quarum prima n) iudex (supra etsi et iudex er. = et —, quae add. m. 2) B 17 poena B legem Bl, corr. B2 animi non B 19 eicere ut uid. Bt, eue r t*ere B2 iis] edd., his BP ) [*]( XXVII. Lact. X. ) [*]( 8 )

114
potestatis, ut serui, ut liberi, ut coniuges, ut discipuli: quos cum delinquere uidemus, incitamur ad coercendum.

necesse est enim bono ac iusto displicere quae praua sunt, et cui malum displicet, mouetur, cum id fieri uidet. ergo surgimus ad uindictam non quia laesi sumus, sed ut disciplina seruetur.

mores corrigantur, licentia conprimatur. haec est ira iusta: quae sicut in homine necessaria est ad prauitatis correctionem, sic utique in deo, a quo ad hominem peruenit exemplum.