De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

qui ergo aut deum non agnoscit aut homini nocet, iniuste et contra naturam suam uiuit et hoc modo inrumpit institutum legemque diuinam. [*](AVCTORES 1 s.] cf. Cic. de nat. deor. II 56, 140 et ad Inst. II 1, 14. 3 linguam—interpretem] cf. Cic. ibid.: sensus interpretes.. rerum; Lucr. VI 1149 animi interpres .. lingua. 18—»16] Cic. de legg. I 10, 28. § 5] cf. Matth. 22, 40. ) [*](BPJ 1 factus P eat om. B 2 uidetur B 4 enarrare. P 5 Lut pi ctori* Pl deo] suo Heumanntts esseT B2 7 rilli1 B3 ufreYum B2 8 et om. P deum] codd. rec., eum BP 9 et hominem] PNz, et dominum Bl; locus in codd. rec. et edd. uarie exhibitus (cf. Buenemannum), multi post Egnatium edd. et deum<colere> ... et amare hominem, sed ad unum amare codicum BP cf. § 20 deum et hominem caros habere 10 coniunctus*** (est er.) B dl s. 1. et a dl cultore in fnarg. sup. add. m. 2, P 11 cultura. (e er.) B intellegitur P, recte? re. ligionis (o er.) B 13 omniumq. Bl, -quae B2 14 hominum doctorum codd. Cic. et Lact. Inst. VI 25, 9 19 delegere Bl, corr. B2 nota B 20 alt. aut s. I. add. B2 21 rumpit B, sed cf. Inst. I 18, 17 foedus inrumpent; de ira 24, 12 )

106

Hic fortasse quaerat aliquis unde ad hominem peccata peruenerint aut quae prauitas diuini instituti regulam ad peiora detorserit, ut cum sit ad iustitiam genitus, opera tamen efficiat iniusta.

iam superius explicaui simul deum proposuisse bonum ac malum et bonum quidem diligere, malum autem quod bono repugnat odisse, sed ideo malum permisisse, ut et bonum emicaret, quod alterum sine altero, sicut saepe docui, intellegimus constare non posse: denique ipsum mundum ex duobus elementis repugnantibus et inuicem copulatis esse concretum, igneo et umido, nec potuisse lucem fieri. nisi et tenebrae fuissent, quia nec superum esse potest sine infero nec oriens sine occidente nec calidum sine frigido nec molle sine duro.

sic et nos ex duobus aeque repugnantibus conpacti sumus, anima et corpore, quorum alterum caelo adscribitur, quia. tenue est. et intractabile, alterum terrae, quia conprehensibile est: alterum solidum est et aeternum, alterum fragile atque mortale. ergo alteri bonum adhaeret, alteri malum, alteri lux uita iustitia. alteri tenebrae mors iniustitia.

hinc extitit in hominibus naturae suae deprauatio, ut esset necesse constitui legem qua possent et uitia prohiberi et uirtutis officia imperari.