De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

et ut omnia terrore conplerentur, prouinciae quoque in frusta concisae: multi praesides et plura officia singulis regionibus ac paene iam ciuitatibus incubare, item rationales multi et magistri et uicarii praefectorum, quibus omnibus ciuiles actus admodum rari, sed condemnationes tantum et proscriptiones frequentes, exactiones rerum innumerabilium non dicam crebrae, sed perpetuae, et in exactionibus iniuriae non ferendae.

haec quoque tolerari <non) possunt quae ad exhibendos milites spectant. idem insatiabili auaritia thesauros numquam minui uolebat, sed semper extraordinarias opes ac largitiones congerebat, ut ea quae recondebat, integra atque inuiolata seruaret.

idem cum uariis iniquitatibus inmensam faceret caritatem, legem pretiis rerum uenalium statuere conatus est.