De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Non multo post Valerianus quoque non dissimili furore correptus impias manus in deum intentauit et multum quamuis breui tempore iusti sanguinis fudit. at illum deus nouo ac singulari poenae genere adfecit, ut esset posteris documentum aduersarios dei semper dignam scelere suo recipere mercedem.

hic captus a Persis non modo imperium, quo fuerat insolenter usus, sed etiam libertatem, quam ceteris ademerat, perdidit uixitque in seruitute turpissime.

nam rex Persarum bapor, is qui eum ceperat, si quando libuerat aut uehiculum ascendere aut equum, inclinare sibi Romanum iubebat ac terga praebere et imposito pede super dorsum eius illud esse uerum dicebat exprobrans ei cum risu. non quod in tabulis aut parietibus Romani pingerent.