De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

exclamabat ergo sicut ii qui torquentur solent, et non se, sed alios fecisse dicebat. deinde quasi tormentis adactus fatebatur Christum subinde deprecans et implorans, ut suimet misereretur.

sic inter gemitus quos tamquam cremaretur edebat, nocentem spiritum detestabili genere mortis efflauit. [*]( 1 detrusus Le]Nourry, item anonymus p. 67 et Bentleiw, detorsum (sic) C; deitroraum Bal, rursum uel deorsum Buenetnann; petiit moDimentis-conatus. sed undique uersum (cf. c. 34, 6, uel uersus) Heumann 2 Hibi C pmeretur (sic, sed inferiores partes litterarum euanuerunt) C; perterreretur Bal, peteretur G-racuius, proterreretur Tollius, item Bentleius 3 nec Bal, item Bentleius. non C, quod placet Halmio p. 162 6 ii Halm, hi C 7 stomaco C repercussa Bal. repercussus C 8 langorem C uersum est Heumann. item Halm p. 166, uerse (sic) C; uersa Bal, uersa est Columbus 11 furerent Lenglet. furens C; uis-ureret Bal; ui-urerentur Halm, perurerentur Brandt or insustemtabili C 12 IIII C percitus Bal, percutis C 16 uissu C <cum> candidatis Cuperus, <circumdatos> candidatis emendari ueUe uid. Maucroix, sed Buenemann c. 14, 2 occultis ministris confert 17 ii Bal, hii C torquentur Brandt (ef. solent u. 6), torqueri C 19 implorans anonymus p. 68, plorans C )

235

Hoc modo deus uniuersos persecutores nominis sui debellauit, ut eorum nec stirps nec radix ulla remaneret.

nam Licinius summa rerum potitus in primis Yaleriam, quam Maximinus iratus ne post fugam quidem, cum sibi uideret esse pereundum, fuerat ausus occidere, item Candidianum, quem Valeria ex concubina genitum ob sterilitatem adoptauerat, necari iussit. mulier tamen ut eum uicisse cognouit.

mutato habitu comitatui eius se immiscuerat, ut fortunam Candidiani specularetur: < qui> quia Nicomediae se obtulerat et in honore haberi uidebatur, nihil tale metuens occisus est. et illa exitu eius audito protinus fugit.

idem Seueri filium Seuerianum iam aetate robustum, qui fugientem Maximinum fuerat ex acie secutus, tamquam post obitum eius de sumenda purpura cogitasset, capitali sententiae subiectum interemit.

qui omnes Licinium iam pridem quasi malum metuentes, cum Maximino esse maluerant praeter Valeriam, quae <quod> uolenti Licinio, in omnia Maximiani <bona> hereditatis iure suo -^ <se> cedere, idem Maximino negauerat.

ipsius quoque [*]( 2 stirpis C (quam formam nominatiu* retinere tWluitnvs), corr. Bal radia C, corr. Bal 3 Valeriam quam \'ftir reuer.\' in ed. Oxon. 1680, item Bal secund. curis et alii, ualeritl qus C; Valerium, quem Bal in ed. 1679, quod Pagi ad Annal. Baronii a. 313 not. XXIII s. retinendum esse putat 4 nec C, corr. Columbus et Bentleius 5 item Bal secund. curis et alii, idem cum C Bal in ed. 1679 et alii, inde Bauldri 6 sterelitatem C 7 uicisse Boherellus, item Bentleius et alii, uixisse C, quod Bal secund. curis defendere temptat; hoc edixisse Columbus, eum (sc. Candidianum) exiuisse Bauldri, uix isse (i. e. Licinium uictorem iuisse siue profectum esse) Buenemann 8 immiscuerat scripsimus secuti Tollium, qui miscuerat et Columbum qui immiscuit coni., miscuit C 9 candidii C, corr. Bal qui add. Columbus; qui cum ed. Oxon. 1680, qui ut anonymus p. 68, item Bentleius 11 item Brandt 15 malam] aemulum Graeuius, iratum Tollius 16 praeter Valeriam Bauldri, pre ualeria C <quodi Susius p. 13 17. 18 <bona> Brandt; hereditatis Susius; ,\'se> Brandt; quae uolenti Licinio in omnia Maximiani hereditates iure sao cedere C;. quae uolena Licinio in omnes Maximiani hereditates iure suo cedere Bal, in quibus nolens scrips. Cuperus (quem plerique sequuntur), uolenti cum C retinet Fritzsche (fort. ablatiuum intellegens); quae <quod) uolenti Licinio in nuptias Maximiani ) [*](16* )

236
Maximini filium [suum] maximum agentem in annis octo et filiam septennem, quae desponsa fuerat Candidiano, extinxit. sed prius mater eorum in Orontem praecipitata est: ibi saepe illa castas feminas mergi iusserat.

sic omnes impii uero et iusto iudicio dei eadem quae fecerant, receperunt.

Valeria quoque per uarias prouincias quindecim mensibus plebeio cultu peruagata postremo apud Thessalonicam cognita, comprehensa cum matre poenas dedit.

ductae igitur mulieres cum ingenti spectaculo et miseratione tanti casus ad supplicium, et amputatis capitibus corpora earum in mare abiecta sunt. ita illis pudicitia et condicio exitio fuit.

Quae omnia secundum fidem — scienti enim loquor — ita ut gesta sunt mandanda litteris credidi, ne aut memoria [*](LOCI AVCTORVM EXPILATORVM SIMILES 4 s. (sicquae fecerant, receperunt)] Hieronym. Commentar. in Zachar. lib. III cap. XIV (uol. VI p. 826 A Vall.): nos autem dicemus omnes pereecuwtores qui affliierunt ecclesiam domini, ut taceamus de futuris cruciatibus, etiam in praesenti saeculo recepisse quae fecerint. legamus ecclesiasticas historias. quid Yalerianus, quid Decius, quid Diocletianus. quid\' Maximinianus, quid saeuissimus omnium Maximinus ct nuper Iulianus passi sint, et tunc rebus probabimus etiam iuxta litteram prophetiae ueritatem esse completam, quod computruerint carnes eorum et oculi contabuerint et lingua in paedorem et saniem dissoluta sit. hereditatis iure succedere Susius (coni. c. 39, 1 88.) j cf. hereditatis iure c. 26, 6 ) [*]( 1 suum del. Boherellus, natu Gale, tum Heumann; tum maxime Tollius in annis octo (sic numerus perscriptus est in Cj] in <Cilicia, annis octo Columbus. iam annos octo Gale, annos octo Tollius, annum octauum Heumann 3 mater s. I. ex nHųrem C Orontem (uel torrentem) \'uir reu.\' in ed. Oxon. 1680, item alii ap. Bauldrium. torrentem Orontem Bentleius, orientem C\'; Orientem Bal etiam secund. curis retinet ubi anonymus p. 68 ille (sc. MaIÎminus, cf. c. 38, 2) Tollius 6 cap. 51 spurium uid. Eberto (cf. ad p. 217, 7) p. 124 n. 19 7 tesalonicam C 8 conpraehensa C; <et> comprehensa Heumann 9 miseracioni C, corr. Bal 10 amputaptis C eorum C, corr. Bal 11 illic C, corr. Bal conditioni C, corr. Bal; condicio in exitium fuit Arntzenius, Panegyr. vetere I 197 12 fidem Bal, finem C scienti enim cum C anonymus p. 68, scientium Bal; ad quod BentJeius scienti enim (ex adnot. Le Xourryi) ascripB. locor C )

237
tantarum rerum interiret aut si quis historiam scribere uoluisset, [non] corrumperet ueritatem uel peccata illorum aduersus deum uel iudicium dei aduersus illos reticendo.