De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

ibi cum iam terra marique premeretur nec ullum speraret refugium, angore animi ac metu confugit ad mortem quasi ad remedium malorum, quae deus in caput eius ingessit.

sed prius cibo se infersit ac uino ingurgitauit, ut solent ii qui hoc ultimo se facere arbitrantur, et sic hausit uenenum. cuius uis referto stomacho repercussa ualere non potuit in praesens, sed in languorem malum uersum est pestilentiae similem, ut diutius protracto spiritu cruciamenta sentiret.

iam saeuire in eum coeperat uirus. cuius ui cum praecordia eius furerent, insustentabili dolore usque ad rabiem mentis elatus est, adeo ut per dies quattuor insania percitus haustam manibus terram uelut esuriens deuoraret.

deinde post multos grauesque cruciatus cum caput suum parietibus infligeret, exilierunt oculi eius de caueis. tunc demum, amisso uisu, deum uidere coepit candidatis ministris de se iudicantem.