De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

statuit imperator proelium diei Kalendarum Maiarum, quae octauum annum [*](1 totidem. qui ed. Oxon. 1680, item Bentleius, totidemq. C; totidemque Bal, sed totidem atque in Erratis, totidem. hic itaque Columbus 2 fort. pergente Bal (in Erratis) 12 quiescenti (ti in ras.) C otius C H <id> si Heumann cum surgere Bal, Csurgere C 15 ipse Boherellus, ipso C; consurgere—uisus est et cum ipso-adstare ToUius; et ipse-adstare Heumann tunc] bic Heumann 17 asciri C, corr. Tollius 28 die uel diem Cuperus, in diem aut ad diem Columbus, die etiam Bentleius )

227
nuncupationis eius implebant, ut suo potissimum natali uinceretur, sicut ille uictus est Romae.

Maximinus uoluit praeire matunus: pridie mane aciem composuit, ut natalem suum postridie uictor celebraret. nuntiatur in castra mouisse Maximinum. capiunt milites arma obuiamque procedunt. campus intererat sterilis ac nudus, quem uocant Serenum.

erat iam utraque acies in conspectu. Liciniani scuta deponunt, galeas resoluunt, ad caelum manus tendunt praeeuntibus praepositis et pro imperatore precem dicunt. audit acies peritura precantium murmur.

illi oratione ter dicta uirtute iam pleni reponunt capitibus galeas, scuta tollunt. procedunt imperatores ad conloquium.

ferri non potuit Maximinus ad pacem: contemnebat enim Licinium ac desertum in a militibus existimabat, quod ille esset in largiendo tenax, ipse autem profusus, eoque proposito mouerat bellum, ut exercitu Licinii sine certamine accepto ad Constantinum duplicatis uiribus statim pergeret.

Ergo propius acceditur, tubae canunt, signa procedunt. Liciniani impetu facto aduersarios inuadunt. illi uero perterriti nec gladios expedire nec tela iacere quiuerunt.

Maximinus aciem circumire ac milites Licinianos nunc precibus sollicitare, nunc donis. nullo loco auditur. fit impetus in eum et ad suos refugit. caedebatur acies eius inpune et tantus numerus legionum, tanta uis militum a paucis metebatur.