De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Constantinus rebus in urbe compositis hieme proxima Mediolanum concessit. eodem Licinius aduenit, ut acciperet uxorem.

Maximinus ubi eos intellexit nuptiarum sollemnibus occupatos, exercitum mouit e Syria hieme [quam] cum maxime saeuiente et mansionibus geminatis in Bithyniam concurrit debilitato agmine.

nam maximis imbribus et niuibus et luto et frigore et labore iumenta omnis generis amissa sunt, quorum miserabilis per uiam strages speciem iam futuri belli et similem cladem militibus nuntiabat.

nec ipse intra fines suos moratus est, sed transiecto protinus freto ad Byzantii portas accessit armatus. erant ibi milites praesidiarii, ad huius modi casus a Licinio conlocati. hos primum muneribus et promissis inlicere temptauit, postea ui et oppugnatione terrere, nec tamen quicquam uis aut promissa ualuerunt.

iam consumpti erant dies undecim, per quos fuit spatium nuntios litterasque mittendi ad imperatorem, cum milites non fide, sed paucitate diffisi se ipsos dederunt. hinc promouit Heracleam et illic eadem ratione detentus aliquot dierum tempus amisit.

et iam Licinius festinato itinere cum paucis Hadrianopolim uenerat, cum ille accepta in deditionem Perintho aliquantum moratus processit ad mansionem milia decem et octo: nec enim poterat ulterius, Licinio iam secundam mansionem tenente distantem [*]( 1 capositis C 2 concessit Halm p. 167, cOlllllliCit (sed litterae f in- ferior tantum particula superest) C, particula primi uersus folii 13 b spatium 6 hastarum continens cum parte marginis super. abscissa est cfl (cf. ad p. 222, 20); contendit Bal 3 sollSnibus C 4 qua. maxime (s. I. m. 1) C, quam del. Heumann 5 accurrit Graeuius, procurrit Tollius; cucurrit Heumann 8 stragis (st in ras.) C, corr. Bal 10 bizanti C 12 casus a Bal, causa C 13 Ilicire C, corr. Bal nec Bal, ne C 14 qui quam C, corr. Bal <aut> uis Columbus 16 fideJ \'an forte sponte ? Heumann 17 deffisi C ipsi \'casu datiuo\' Heumann dediderunt Bal. item Bentleius eraclifi (\' 18 aliquod C, corr. Bal 19 adrianopoli C, corr. Bal 20 deditionem Tollius, item Bentleius. dedicione C; cf. Proieg. adn. 6 perentho C aliquantum Halm (cf. c. 29, 1), aliquanto C 21 processit (i in er. e) C 22 secundam - milibus Bal (in Erratis), item Bentlmm, secunda mansione tenente destante militibus C; distante retinet Columbus )

226
milibus totidem.

qui collectis ex proximo quantis potuit militibus pergebat obuiam Maximino, magis ut eum moraretur quam proposito dimicandi aut spe uictoriae. quippe cum ille septuaginta milium armatorum exercitum duceret, ipse uix triginta milium numerum collegisset.

sparsi enim milites per diuersas regiones fuerant et adunari omnes angustiae temporis non sinebant.