De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

fit in urbe seditio et dux increpitatur uelut desertor salutis publicae cumque <conspiceretur>, repente populus — Circenses enim natali suo edebat — una uoce subclamat Constantinum uinci non posse.

qua uoce consternatus proripit se ac uocatis quibusdam senatoribus libros Sibyllinos inspici iubet: in quibus repertum est illo die hostem Romanorum esse periturum.

quo responso in spem uictoriae inductus procedit, in aciem uenit. pons a tergo eius scinditur. eo uiso pugna crudescit et manus dei supererat aciei. Maxentianus proterretur, ipse in fugam uersus properat ad pontem, qui interruptus erat, ac multitudine fugientium pressus in Tiberim deturbatur.

confecto tandem acerbissimo bello cum magna senatus populique Romani laetitia susceptus imperator Constantinus Maximini perfidiam cognoscit, litteras deprehendit, statuas et imagines inuenit.

senatus Constantino uirtutis gratia primi nominis titulum decreuit, quem sibi Maximinus uindicabat: ad quem uictoria liberatae urbis cum fuisset adlata, non aliter accepit, quam si ipse uictus esset.

cognito deinde senatus decreto sic exarsit dolore, ut inimicitias aperte profiteretur, conuicia iocis mixta aduersus imperatorem maximum diceret. [*](LOCI A VCTOR VM EXPILA TOR VM SIMILES 3] Vergil. Aen. X 757. 11 pugna crudescit] Vergil. Aen. XI 833. ) [*]( 1 concurrunt Heumann, concurrit C 3 Bentleius Virgil. Aen. 10. 757. ascrips. 5 conspiceretur add. Brandt, \'aliqua tUrba desunf Pagiue, item Allix, cum Boherellus, cumque—hac (uel ea) uoce (u. 7) ed. Oxon. 1680, tumque uel tuncquc Bauldri, cunctusque Nic. Heinsius 6 edebat, una Heinsius, et debita C; dabat, edita Bauldri 7 ninci] sine eo uinci Heumann ac uocatis Bal, auocatis C 8 sibeUinos C inspici iubet in ras. C 10 reponso C 11 scenditur C, corr. Bal; rescinditur Halm 12 et] sed Brandt supererat male a quibusdatn (cf. Bauldrium et BuenemannumJ temptatum, est defendebat; cf. Gdl. I 22, 1 s. 6. 11 proteritur Cuperus 14 hac C, corr. Bal 15 tandem Bal, item Bentleius, tamen C 19 Maximinus Bal, maximianus C uindicarat Lenglet 22 dolorem C, corr. Bal )

225

Constantinus rebus in urbe compositis hieme proxima Mediolanum concessit. eodem Licinius aduenit, ut acciperet uxorem.