De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

commonitus est in quiete CODstantinus, ut caeleste signum dei notaret in scutis atque ita proelium committeret. facit ut iussus est et transuersa X littera, summo capite circumflexo, Christum in scutis notat.

quo signo armatus exercitus capit ferrum. procedit hostis obuiam sine imperatore pontemque [*](LOCI AVCTORVM EXPILATORVM SIMILES 12 confirmato-paratus] cf. Vergil. Aen. II 61. ) [*](sdssa est, fort. etiam - supra u interiit; detestabilem Is. Vossius et alii, inexpiabilem (BC. discordiam,) Graeuius, execrabilem Halm 1 saccedendos C, corr. Bal; occidendos Heumann 2 sublatus C, corr. Bal 6 fuerunt Heumann 8 esse <se> Cuperus, <se> esse Heumann 9 idoneos duces Bal, Idoneos ducere C gerebat Heumann 11 Gaetulis Heumann, italis C demicatum C dimicatum est. Maxentiani Heumann 13 in utrumque paratus Vergil. 14 multt C, corr. Bal 15 ad sextum ki Doutr. C, corr. Tollius; ad ad Bentfaus A. D. (ante dis) ascrips. 16 quinqudnalia C, corr. Bal 17 celeste, tert. e ex i, C 18 facit anonymus p. 63, fecit C 20 Christum Cuperus et alii, xpo C; circnmflexo Christo Bal in Erratis ed. 1679 defendere temptat 21 potemque C, corr. Bal )

224
transgreditur. acies pari fronte concurrunt, summa ui utrimque pugnatur: neque his fuga nota neque illis.

fit in urbe seditio et dux increpitatur uelut desertor salutis publicae cumque <conspiceretur>, repente populus — Circenses enim natali suo edebat — una uoce subclamat Constantinum uinci non posse.