De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

iacuissentque insepultae domesticis in fugam uersis, nisi eas furtiua amicorum misericordia sepelisset. nec adultero inpunitas promissa persoluitur, sed patibulo adfixus aperit omne mysterium et sub extremo spiritu [inquit] omnibus qui uidebant, innocentes occisas esse testatur.

Augusta uero in desertas quasdam Syriae solitudines relegata patrem suum Diocletianum per occultos nuntios gnarum calamitatis suae fecit.

mittit ille legatos et rogat, ut ad se filiam remittat: nihil proficit. iterum ac saepius obsecrat: non remittitur.

postremo cognatum suum quendam, militarem ac potentem uirum, legat, qui eum beneficiorum suorum admonitum deprecetur. is quoque imperfecta legatione irritas preces renuntiat.

Eodemque tempore senis Maximiani statuae Constantini iussu reuellebantur et imagines ubicumque pictus esset, detrahebantur. et quia senes ambo simul plerumque picti erant, et imagines simul deponebantur amborum.