De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Extitit enim post annos plurimos execrabile animal Decius, qui uexaret ecclesiam: quis enim iustitiam -nisi malus persequatur?

et quasi huius rei gratia prouectus esset ad illud principale fastigium, furere protinus contra deum coepit, ut protinus caderet.

nam profectus aduersum Carpos, qui tum Daciam Moesiamque occupauerant, statimque circumuentus a barbaris et cum magna exercitus parte deletus ne sepultura quidem potuit honorari, sed exutus ac nudus, ut hostem dei oportebat, pabulum feris ac uolucribus iacuit.

Non multo post Valerianus quoque non dissimili furore correptus impias manus in deum intentauit et multum quamuis breui tempore iusti sanguinis fudit. at illum deus nouo ac singulari poenae genere adfecit, ut esset posteris documentum aduersarios dei semper dignam scelere suo recipere mercedem.