De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Post huius fugam cum se Maximianus alter e Gallia recepisset, habebat imperium commune cum filio. sed iuueni magis parebatur quam seni, quippe cum prior <esset> et maior filii potestas, qui etiam patri reddiderat imperium.

ferebat iniquo animo senex quod non posset libere facere quae uellet, et filio suo puerili aemulatione inuidebat. cogitabat ergo expellere adulescentem, ut sibi sua uindicaret: quod facile uidebatur, quia milites < ei > erant qui Seuerum reliquerant.

aduocauit populum ac milites quasi contionem de praesentibus rei publicae malis habiturus. de quibus cum multa dixisset, conuertit ad filium manus et illum esse dicens auctorem malorum, illum principem calamitatum, quas res publica sustineret, deripuit ab humeris eius purpuram.

exutus ille praecipitem se de tribunali dedit et a militibus exceptus est. quorum ira et clamore perturbatus est senex impius et ab urbe Roma tamquam Superbus alter exactus [est].

Rediens rursus in Gallias, ubi aliquantum moratus est, profectus <est> ad hostem filii sui Maximianum, quasi ut de componendo rei publicae statu [et] cum eo disputaret. [*]( 1 codam C, corr. Bal imperatorem C, corr. Bal hostili iter C, corr. Bal 2 uaatasset Bal secund. curis ap. Bauldrium 4 inmutari C 5 Dacicum Columbus in textu (item Bentleius), in notis Daciscum retinet 6 altere gallie C, corr. Bal 8 cum] quod Gale, tum Bauldri esset add. Tollius et Heumann 9 fili C 10 quae anovynius p. 51, item Halmp. 165 conI. quae nelim c. 18.11, quo C; quod Bal 12 adolescentem C 13 ei add. Heumann 15 abiturua C 18 deripuit Tol- lius, diripuit C exsutus C 21 est] cf. 23 22 aliquantulum Bal; cf. c. 45, 6 23 est ex 21 transposuit Brandt, cf. Proleg. adn. 3, ibique aliquantum moratus profectus est anonymus p. 52 fili C 24 coponendo C et del. Bal; quod huc delatum esse, cum esset corrigendi causa ascriptum proximo disputare (sic C, dispubiret )

206
re autem uera, ut illum per occasionem reconciliationis occideret ac regnum eius teneret exclusus a suo quocumque uenisset.

aderat ibi Diocles a genero nuper accitus, ut quod ante non fecerat, praesente illo imperium Licinio daret substituto in Seueri locum. itaque fit utroque praesente. sic uno tempore sex fuerunt.

qua re impeditis consiliis senex Maximianus tertiam quoque fugam moliebatur: redit in Galliam plenus malae cogitationis ac sceleris, ut Constantinum imperatorem, generum suum, generi filium, dolo malo circumueniret, et ut posset fallere, deponit regiam uestem. Francorum gens in armis erat.

persuadet nihil suspicanti, ne omnem secum exercitum duceret, paucis militibus posse barbaros debellari, ut et ipse haberet exercitum quem occuparet, et ille opprimi posset ob militum paucitatem.