De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

ille interea coacto exercitu inuadit Italiam, ad urbem accedit senatum extincturus, populum trucidaturus: uerum clausa et munita omnia offendit. nulla erat spes inrumpendi, oppugnatio difficilis, ad circumsedenda moenia non satis copiarum: quippe qui numquam uiderat Romam aestimaretque illam non multo esse maiorem quam quas nouerat ciuitates.

tunc quaedam legiones detestantes scelus, quod socer generum oppugnaret et quod Romani milites Romam, translatis signis imperium reliquerunt.

et iam ceteri milites nutabant, cum ille fracta superbia dimissisque animis Seueri exitum metuens ad pedes militum prouolutus orabat ne hosti traderetur, donec promissis ingentibus flexit animos eorum et retro signa conuertit ac fugam trepidus capessiuit, in qua opprimi facillime potuit, si cum paucis quispiam sequeretur.

quod cum timeret, dedit militibus potestatem ut dispersi quam latissime diriperent omnia uel corrumperent, ut si quis insequi uoluisset, utensilia non haberet.

uastata est igitur ea pars Italiae qua pestiferum illud agmen incessit, expilata omnia, mulieres corruptae, uirgines uiolatae, extorti parentes et mariti, ut filias, ut coniuges, ut opes suas proderent. abactae tamquam de barbaris praedae pecorum ac iumentorum.