De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Paucis post diebus laureata imago eius adlata est ad malam bestiam. deliberauit diu an susciperet.

in eo paene res fuit, ut illam et ipsum qui attulerat exureret, nisi eum amici ab illo furore flexissent admonentes eum periculi, quod uniuersi milites, quibus inuitis ignoti Caesares erant facti, suscepturi Constantinum fuissent atque ad eum concursuri alacritate summa, si uenisset armatus.

suscepit itaque imaginem admodum inuitus atque ipsi purpuram misit, ut ultro asciuisse illum in societatem uideretur.

iam turbatae rationes eius fuerant nec poterat alterum extra numerum nuncupare, ut uoluerat.

sed illud excogitauit, ut Seuerum, qui erat aetate maturior, Augustum nuncuparet, Constantinum uero non imperatorem, sicut erat factus, sed Caesarem cum Maximino appellari iuberet, ut eum de secundo loco reiceret in quartum.

Compositae ei res quodam modo iam uidebantur, cum subito illi alius terror adlatus est, generum ipsius Maxentium Romae factum imperatorem. cuius motus haec fuit causa.

cum statuisset censibus institutis orbem terrae deuorare, ad [*]( 5 eis C, corr. Bal imperio C, corr. Bal 7 optauerat Halm 8 quam ut-redderet Heumann 9 restitutae Columbus, item Bentleius, restituta C 11 poene C 12 rex C, corr. Bal; del. Heumann <et> illam anonymus p. 50 15 suscepturi Bal, suecepturtl C concureuri Bol, concursus C 16 si uenisset Bal, inuenisset C in maginem C, corr. Bal 18 ascuisse C turbatae Bal, turba C 20 illut C 22 Maximino Bal, maximiano C 25 coposite C quodam Bal, quo C 26 maxencium C, ric etiam alias 28 deuoraret C, corr. Bal ) [*]( XXVII. Lact. 2, fasc. 8. ) [*]( 14 )

202
hanc usque prosiluit insaniam, ut ab hac captiuitate ne populum quidem Romanum fieri uellet inmunem. ordinabantur iam censitores qui Romam missi describerent plebem.

eodem fere tempore castra quoque praetoria sustulerat. itaque milites pauci, qui Romae in castris relicti erant, opportunitatem nancti occisis quibusdam iudicibus non inuito populo, qui erat concitatus, Maxentium purpuram induerant.

quo nuntio adlato aliquantum rei nouitate turbatus est nec tamen nimium territus. et oderat hominem et tres Caesares facere non poterat.