De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

postridie imperator cum consulto ad medium diem usque dormisset, [*]( 2 delabi C, corr. Bal 7 frustra repetierat (aut non uiderat \'aNt aliquid simile\') add. Bal; uidendum. iam dudum uero ille Heumann, uidendum, et quidem iam dudum (quod (à l\'inвtant\' interpretatur). illc uero Duebner 8 in del. Bohtrellus et plerique, item Bentleius lineis inclusit et in marg. d ascripsit, sed cf. c. 31, 2 in nomine; Brandt, die Entstehungsverhaltnisse p. 50 11 et add. Tollius 12 protegebat. qui-liberauit. in ipso cardine namque anonymus p. 49, item Bentleius 14 saepius <roj?atuax Bollerellus, sepius C; serius Graeuius, saepius petitum (\'aut quid simile\') Le Nourry; diutius Bal (in Erratix); negare jBal ibid, necare C; diu negare] denegare Gale; cardine, etiamque saepius. cum iam diutius Bauldri; cardine. namque saepius pi-tita uenia cum eam diutius Heumantl; cardine. nam quae saepius negarat, cum iam diutius Buenemann; item, sed omisso uerbo negarat Arntzenius, Pafltgyr. ueter. II 220 15 post tridio C 18 retineretur Tollius 20 multas] singulas Hellmann auolauit Heumann post tridie C )

201
uocari eum iubet. dicitur ei post cenam statim profectus. indignari ac fremere coepit. poscebat equos publicos, ut eum \'retrahi faceret. nudatus ei cursus publicus nuntiatur. uix lacrimas tenebat.

at ille incredibili celeritate usus peruenit ad patrem iam deficientem, qui ei militibus commendato imperium per manus tradidit. atque ita in lecto suo requiem uitae, sicut optabat, accepit.

suscepto imperio Constantinus Augustus nihil egit prius quam (Christianos cultui ac deo suo reddere. haec fuit prima eius sanctio sanctae religionis restitutae.

Paucis post diebus laureata imago eius adlata est ad malam bestiam. deliberauit diu an susciperet.

in eo paene res fuit, ut illam et ipsum qui attulerat exureret, nisi eum amici ab illo furore flexissent admonentes eum periculi, quod uniuersi milites, quibus inuitis ignoti Caesares erant facti, suscepturi Constantinum fuissent atque ad eum concursuri alacritate summa, si uenisset armatus.