De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Quae igitur in Christianis excruciandis didicerat, consuetudine ipsa in omnes exercebat.

nulla <poena> penes eum leuis, non insulae, non carceres, non metalla, sed ignis, crux, ferae in illo erant cotidiana et facilia.

domestici et adminlstratores lancea emendabantur. in causa [poena] capitis [et] animaduersio gladii admodum paucis quasi beneficium deferebatur, qui ob merita uetera impetrauerant bonam mortem.

iam illa < prae > his leuia fuerunt eloquentia extincta, causidici sublati, iure consulti aut relegati aut necati, litterae autem inter malas artes habitae et qui eas nouerant, pro inimicis hostibusque protriti et execrati.

licentia rerum omnium solutis legibus adsumpta et iudicibus data. iudices militares humanitatis litterarum rudes sine adsessoribus in prouincias immissi.

At uero illud publicae calamitatis et communis luctus omnium fuit, census in prouincias et ciuitates semel missus. censitoribus ubique diffusis et omnia exagitantibus hostilis tumultus et captiuitatis horrendae species erant.

agri glebatim metiebantur, uites et arbores numerabantur, animalia omnis generis scribebantur, hominum capita notabantur. in ciuitatibus urbanae ac rusticae plebes adunatae, fora omnia gregibus familiarum referta, unus quisque cum liberis, cum seruis aderant, tormenta ac uerbera personabant, filii aduersus [*]( 2 poena penes eum Bal (cf. ad u. 5), poenis eum C; e poenis eorum Bauldri, poena tum HeumatJn, c poenis tum Buenemunti 3 n in sole. fi in carceris C, corr. Bal 4 fere C in—cotidiana Bal, in illa erant cotidiano C; in illos erant cotidiana Bauldri, haec illi erant cotidiana Heumann 5 in-gladii Bal, In causa pena tuox poena in hunc locutn irrepsit ex superiortt [u. 2] Bal, immo ex marg.) capitis et animaduènoi agladii C; in curia poena capitis et animadnersio gladii Lenglet 6 beneficium Columbus, beneficii C; beneficii loco Bal 7 impetrauerunt Halm bona morte C, corr. Bal 8 <prae> his Gale, hic Bohtrtllus, huic Lenglet fuerunt Bauldri, fuerant C 13 literarum C; <et> litterarum anonymus p. 48 14 inmissi C 16 omnium] initium Galt, sed cf. Buenemannum ciuitatis, s. I. corr., C simul Gale 19 mitiebantur C 21 fora Columbus, foras C 22 ad unus quisque-aderant cf. c. 37, 1 (lIlergebantur) )

199
parentes suspendebantur. fidelissimi quique serui contra dominos uexabantur, uxores aduersus maritos.

si omnia defecerant, ipsi contra se torquebantur et cum dolor uicerat, adscribebantur quae non habebantur.

nulla aetatis, ualitudinis excusatio. aegri et debiles deferebantur, aestimabantur aetates singulorum, paruulis adiciebantur anni, senibus detrahebantur. luctu et maestitia plena omnia.

quae ueteres aduersus uictos iure belli fecerant, et ille aduersus Romanos Romanisque subiectos facere ausus est, quia parentes eius censui subiugati fuerant, quem Traianus Daciis assidue rebellantibus poenae gratia uictor imposuit.

post hoc pecuniae pro capitibus pendebantur et merces pro uita dabatur. non tamen isdem censitoribus fides habebatur, sed alii super alios mittebantur tamquam plura inuenturi, et duplicabatur semper, illis non inuenientibus, sed ut libuit addentibus, ne frustra missi uiderentur.