De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

tum descenditur, et reda per ciuitatem ueteranus rex foras exportatur in patriamque dimittitur, Daia uero sublatus nuper a pecoribus et siluis, statim scutarius, continuo protector, mox tribunus, postridie Caesar, accepit Orientem calcandum et conterendum, quippe qui neque militiam neque rem publicam sciret, iam non pecorum, sed militum pastor.

Maximianus postquam senibus expulsis quod uoluit effecit, se iam solum totius orbis dominum [esse] ferebat. nam Constantium quamuis priorem nominari esset necesse, contemnebat, quod et natura mitis esset et ualitudine corporis impeditus.

hunc sperabat breui obiturum, et si non obisset, uel inuitum exuere facile uidebatur. quid enim faceret, si a [*](ltiuB, \'concio—conuocetur\' inquit Gale, consurgit Tollius, infit alter anonymus p. 70, inquit del. Heumann 2 omnium in marg. clariore scriptura rcpttitum, C 4 Maximinum Bal, maximianum C 5 asstabat C stare inter se et in marg. esitare. inter se C, unde haesitare LeXourry, sciscitari Bal, susurrare (om. su- Bum) Bauldri, quaeritare Buenemann constantinum C, corr. Bal 6 esse C, corr. Bal 8 exutum Bal (in Erratis), exuto C 9 an medio? cf. Proleg. adn. 6 10 inspirate C, corr. Bal nouitatem C, corr. Bal 15 post tridie C 20 effecit Columbus, item Bentleius (Buenemann confert Lact. Inst. VI14, 10. 15, 17), et fecit C esse dcl. Columbus ferebat Bal, ferebatur C; esse rebatur Bauldri 23 inpeditus C obisset Bal, nouiaset C )

196
tribus cogeretur imperium deponere?

habebat ipse Licinium ueteris contubernii amicum et a prima militia familiarem, cuius consiliis ad omnia regenda utebatur, sed eum Caesarem facere noluit, ne filium nominaret, ut postea in Constantii

locum nuncuparet Augustum atque fratrem, tunc uero ipse principatum teneret ac pro arbitrio suo debacchatus in orbem terrae uicennalia celebraret ac substituto Caesare filio suo, qui tunc erat nouennis, et ipse deponeret; ita cum imperii summam tenerent Licinius ac Seuerus et secundum Caesarum nomen Maximinus et Candidianus, inexpugnabili muro circumsaeptus securam et tranquillam degeret senectutem.

huc consilia eius tendebant. sed deus, quem sibi fecit infestum, cuncta illius cogitata dissoluit.

Adeptus igitur maximam potestatem ad uexandum orbem.

quem sibi patefecerat, animum intendit. nam post deuictos Persas, quorum hic ritus, hic mos est, ut regibus suis in seruitium se addicant et reges populo suo tamquam familia utantur, hunc morem nefarius homo in Romanam terram uoluit inducere: quem ex illo tempore uictoriae sine pudore laudabat.