De Mortibus Persecutorum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897
etiam litterae ad Maximianum atque Constantium commeauerant, ut eadem facerent: quorum sententia in tantis rebus expectata non. erat. et quidem senex Maximianus libens paruit per Italiam, homo non adeo clemens.
nam Constantius, ne dissentire a maiorum praeceptis uideretur, conuenticula id est parietes, qui restitui poterant, dirui passus est, uerum autem dei templum, quod est in hominibus, incolume seruauit.
Vexabatur ergo uniuersa terra et praeter Gallias ab oriente usque ad occasum tres acerbissimae bestiae saeuiebant.