De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Furebat ergo imperator iam non in domesticos tantum, sed in omnes. et primam omnium filiam Valeriam coniugemque Priscam sacrificio pollui coegit.

potentissimi quondam eunuchi necati, per quos palatium et ipse ante constabat, comprehensi presbyteri ac ministri et sine ulla probatione aut confessione damnati cum omnibus suis deducebantur.

omnis sexus et aetatis homines ad exustionem rapti, nec singuli, quoniam tanta erat multitudo, sed gregatim circumdato igni ambiebantur; domestici alligatis ad collum molaribus mari mergebantur.

nec minus in ceterum populum persecutio uiolenter incubuit. nam iudices per omnia templa dispersi uniuersos ad sacrificia cogebant.

pleni carceres erant, tormentorum genera inaudita excogitabantur, et ne cui temere ius diceretur, arae in secretariis ac pro tribunali positae, ut litigatores prius sacrificarent atque ita causas suas dicerent, sic [*]( 1 praecepit Bal, caepit C; excarnificare-coepit Cuperus 2 igni Brandt (cf. c. 15, 3. 21, 8 et Indic. uerbor.), igne C torquebat Nitgius ap. Buenemannum, torrebat C 3 torquebant Bal, torquebantur C torquebant [erant] certantes anonymus p. 44 4 usquam Bal, usq. C 6 deflagraret C, corr. Bal 7 aliut C 8 set C, id Columbus celererius C 13 condam C, corr. Bal 15 fpbensi C 16 aut Tolliw, ad C; ac Lenglet; ad confessionem Bal ducebantur Tollius, cf. c. 40, 4. 51, 2. Lact. Inst. IV 18, 7 18 sed Tollius, et C; at ed. Oxon. 1680 19 amburebantur Cuperus uirgulatn post ambiebantur del. Bentlcius molalibua C, corr. Bal 23 inaudita. (e er.) C 24 arę. C 25 sic ergo] sicque Heumann )

189
ergo ad iudices tamquam ad deos adiretur.