De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

sedebat ipse atque innocentes igni torquebat, item iudices uniuersi, omnes denique qui erant in palatio magistri data potestate torquebant.

erant certantes quis prior aliquid inueniret: nihil usquam reperiebatur, quippe cum familiam Caesaris nemo torqueret. aderat ipse et instabat nec patiebatur iram inconsiderati senis deflagrare.

sed quindecim diebus interieotis aliud rursum incendium molitus est. sed celerius animaduersum, nec tamen auctor apparuit.